Audet, & incifas leges adamante perenni Affimilare fuis, nulloque folubile feclo Confilium fati perituris alligat horis !
Ergóne marcefcet fulcantibus obfita rugis Naturæ facies, & rerum publica mater Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo? Et fe faffa fenem malè certis paffibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus Efuriet coelum, rapietque in vifcera patrem ? Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces Hoc contra muniffe nefas, & Temporis isto Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes? Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, fuperâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilisque rete&tâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata facro cecidit de limine cœli. Tu quoque, Phoebe, tui cafus imitabere nati Præcipiti curru, fubitâque ferere ruinâ Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi Diffultabit apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella. At Pater omnipotens, fundatis fortiùs aftris, Confuluit rerum fummæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine fummo Singula perpetuum juffit fervare tenorem.
Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno; Raptat, & ambitos fociâ vertigine cœlos. Tardior haud folito Saturnus, & acer, ut olira Fulmineùm rutilat criftatâ caffide Mavors. Floridus æternùm Phœbus juvenile corufcat, Nec fovet effoetas loca per declivia terras Devexo temone Deus; fed femper amicâ Luce potens eadem currit per figna rotarum, Surgit odoratis pariter formofus ab Indis Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Manè vocans, & ferus agens in pafcua cœli; Temporis & gemino difpertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis, Nec variant elementa fidem, folitóque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, fpiratque hyemem, nimbosque voluta?. Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem Ægeona ferunt dorfo Balearica cete. Sed neque, Terra, tibi fæcli, vigor ille vetufti Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem, Et puer ille fuum tenet, & puer ille decorem Phoebe, tuufque &, Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum fceleri celavit montibus aurum [ævum Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplex?
Circumplexa polos, & vafti culmina cœli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica, quemadmodum Ariftoteles intellexit.
Icite, facrorum præfides nemorum deæ Tuque, O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis, otiofa Æternitas, Monumenta fervans, & ratas leges Jovis, Cœlique faftos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus, cujus ex imagine Natura follers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unúfque & univerfus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles infidet menti Jovis: Sed quamlibet natura fit communior, Tamen feorfùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur fpatio loci; Seu fempiternus ille fyderum comes Coeli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit Lunæ globum : Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviofas torpet ad Lethes aquas: Sive in remotâ fortè terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore fyderum, 24
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit, Dirceus augur vidit hunc alto finu; Non hunc filenti nocte Pleiones nepos Vatum fagaci præpes oftendit choro ; Non hunc facerdos novit Affyrius, licèt Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem! Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani fcieris,) Talem reliquit Ifidis cultoribus:
At tu, perenne ruris Academi decus, (Hæc monftra fi tu primus induxti scholis) Jam jam poëtas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipfe fabulator maximus, Aut inftitutor ipfe mîgrabis foras.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
N Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum; Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Mufa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi Aptiùs à nobis quæ poffunt munera donis Refpondere tuis, (quamvis nec maxima poffint Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis.)
Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus, Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ, Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio, Quas mihi femoto fomní peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnaffides umbræ. Nec tu vatis opus divinum defpice carmen, Quo nihil æthereos ortus, & femina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens veftigia flammæ. [men Carmen amant fuperi, tremebundáque Tartara car- Ima ciere valet, divofque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet; Carmine fepofiti retegunt arcana futuri Phæbades, & tremulæ pallentes ora Sibillæ ; Carmina facrificus follennes pangit ad aras, Aurea feu fternit motantem cornua taurum; Seu cum fata fagax fumantibus abdita fibris Confulit & tepidis Parcam fcrutatur in extis: Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum, Æternæque moræ ftabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cœli templa coronis, Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro, Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt, Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes, Nunc quoque fydereis intercinit ipfe choreis Immortale melos, & inenarrabile carmen; Torrida dum rutilas compefcit fibila ferpens, Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion; Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas. Carmina regales epulas ornare folebant, Cùm nondum luxus, vaftæque immenfa vorago Nota gulæ, & modico fpumabat cœna Lyxo:
« ПредишнаНапред » |