Графични страници
PDF файл
ePub

Ver erat, & summa radians per culmina villä

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pietis Amor impiger alis ;

Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulcé minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad ofcula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas:
Addideratque iras, fed & has decuisse putares ;

Addideratque truces, nec fine felle, minas. Et, miser, exemplo sapuiffes tutiùs, inquit,

Nunc, mea quid possit dextera, testis eris.
Inter & expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego, fi nefcis, ftrato Pythone superbum

Edomui Phoebum, ceffit & ille mihi ;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea,
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques.
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inícius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orien,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licèt fua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis,

[ocr errors][merged small]

Cætera, qux dubitas, meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi :
Nec te, ftulte, tuæ poterunt defendere Musa,

Nec tibi Phoebæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et mo villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat;

Fallor? an & radios hinc quoque Phoebus habet? Hæc ego non fugi spectacula grata severus ;

Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Luinina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuifle notabam;

Principium noftri lux erit illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus & hos nobis texuit antè dolos :
Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori;

Infilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi! mille locis pectus inerme ferit.

Protinus

Protinus insoliti subierunt corda furores ;

Uror amans intùs, Aammaque totus eram.
Interea, misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis, non reditura, meis.
Alt ego progredior tacitè querebundus, & excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem..
Findor, & hæc remanet ; fequitur pars altera votum,

Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amiffum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis & abreptum folem res, exit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
utinam fpectare semel mihi detur amatos

Vultus, & coràm triftia verba loqui;
Forfitan & duro non est adamante creata,

Fortè nec ad noftras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus fic infeliciter arsit ;

Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce, precor, teneri cùm fis Deus ales ainoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus 0 ! certè eft mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis, nec minùs igne, potens :
Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus & in superis tu mihi summus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores ;

miser est suaviter omnis amans :
Tu modò da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,

Cuspis amaturos-figat ut una duos.

Nescio cur,

[merged small][ocr errors]

H

ÆC ego mente olim lævâ, studioque supino

Nequitiæ pofui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilifque ætas parva magiftra fuit : Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cineta rigent multo pectora nostra gelu. Unde fuis frigus metuit puer ipse Sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

In proditionem Bombardicam.
VUM fimul in regem nuper satrapasque Bric

CUM

tannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an & mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate fcelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis

Liquit Fördanios turbine raptus agros.

In eandem.
Iccine tentâfti cælo donâffe Jacobum

Quæ septemgemino, Bellua, monte lates ?. Nî meliora tuum poterit dare manera numen, Parce, precor, donis insidiosa tuis,

mle

S

Ille quidem fine te confortia ferus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs foedos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos.
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

[ocr errors][merged small]

P"

Urgatorem animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo fuperùm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus, ait, temnes mea facra, Britanne;

Supplicium spretâ relligione, dabis :
Et, fi ftelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per fammas triste patebit iter.
O quàm funefto cecinifti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublimè rotatus ab igne

Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem.

Q

Vem modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque finu,
Hunc, vice mutatâ, jam tollere geftit ad astra,
Et cupit ad fuperos evehere usque Deos.

In

« ПредишнаНапред »