Графични страници
PDF файл
ePub

Egrediturque frequens ad amoni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella finus. [unum
Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus
Ut fibi, quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor,
Et fua, quæ jungat, carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fydera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat.
Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat & famulos ad fua fefta Deos.
Nunc etiam Satyri, cùm fera crepuscula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro;
Sylvanufque fua Cypariffi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, femideufque caper.
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetuftis
Per juga, per folos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan;
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres:
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi Nympha pedes:
Jamque latet, latitanfque cupit malè tecta videri ;
Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.

Dii quoque non dubitant cœlo præponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,
Nec vos arboreâ, dii, precor, itę domo.
Te referant miferis te, Jupiter, aurea terris

Sæcla: quid ad nimbos afpera tela, redis?
Tu faltem lentè rapidos age, Phoebe, jugales,
Quà potes, & fenfim tempora veris eant.

Brumaque

Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes,
Ingruat & noftro ferior umbra polo.

[blocks in formation]

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem. Qui cùm Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulajet, fi folito minùs effent bone, quòd inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc babuit refponfum.

Itto tibi fanam non pleno ventre falutem,

[ocr errors]

Quâ tu, diftento, fortè carere potes.
At tua quid noftram prolectat Mufa canıœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?
Carmine fcire velis quam te redamémque colàmque;
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas:
Nam neque nofter amor modulis includitur ar&tis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.
Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrem,
Feftaque, cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos!
Quid quereris refugam vino dapibufque poëfin?
Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat,
Nec puduit Phœbum virides geftâffe corymbos,
Atque hederam lauro præpofuiffe fux.

Sæpiùs Acniis clamavit collibus, Euce!
Mifta Thyonëo turba novena choro.
P 3

Nafo

Nafo Corallais mala carmina mifit ab agris:
Non illic epula, non fata vitis erat.

Quid nifi vina, rosasque racemiferumque Lyaum,
Cantavit brevibus Teia Mufa modis ?
Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan,

Et redolet fumptum pagina quæque merum ;
Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus,
Et volat Eleo pulvere fufcus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen,
Jam quoque lauta tibi generofo mensa paratu,
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Maffica foecundam defpumant pocula venam,
Fundis & ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fufumque per intima Phoebum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te,
Numine compofito, tres peperiffe Deos.
Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos auro
Infonat, argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant fpectacula Mufas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum pfallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos fefta chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora ferpere Phœbum,
Quale repentinus permeat offa calor;

Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapfa Thalia finus.

Namque

Namque Elegia levis multorum cura deorum eft,
Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos ;
Liber adeft elegis, Eratoque, Cerefque, Venufque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poëtis,
Sæpiùs & veteri commaduiffe mero.
At qui bella refert, & adulto fub Jove cœlum,
Heroafque pios, femideofque duces,

Et nunc fancta canit fuperûm confulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magiftri,
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic felerifque vacans, & cafta juventus,
Et rigidi mores, & fine labe manus.
Qualis, vefte nitens facrâ, & luftralibus undis,
Surgis ad infenfos, augur, iture Deos.
Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Perfeiæ Phœbados aulam,
Et vada foemineis infidiofa fonis ;

Perque tuas, rex ime, domos, ubi fanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuiffe greges.

Diis etenim facer eft vates, divûmque facerdos ;
Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.

[blocks in formation]

At tu, fiquid agam, fcitabere (fi modò faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)
Paciferum canimus coelefti femine regem,
Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & stabulantém paupere tecto
Qui fuprema fuo cum patre regna colit;
Stelliparumq; polum, modulantesque æthere turmas,
Et fubitò elifos ad fua fana Deos.

Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa,
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.

Elegia feptima, Anno ætatis unde

N

vigefimo.

Ondum, blanda, tuas leges, Amathusia,
nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,
Atque tuum fprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas;
Conveniunt tenero mollia bella duci:

Aut de pafferibus timidos age, parve, triumphos;
Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ifta pharetra viros.

[iras Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad Promptior) & duplici jam ferus igne calet,

Ver

« ПредишнаНапред »