Графични страници
PDF файл
ePub

Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria, dura parens, & saxis sævior albis,

Spumea quæ pulsat littoris unda tui :
Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum ?
Et finis ut terris quærant alimenta remotis,

Quos tibi prospiciens miferat ipfe Deus,
Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad astra, docent ?
Digna quidem, Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inafsueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum falebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis &, horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipfum Gergessæ civis Të sum

Finibus ingratus juffit abire suis.
At tu sume animos; nec fpes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quanzis fulgentibus obfitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Déque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus ;

Ille tibi custos, & pugil ille tibi :
Ille Sionææ qui tot sub monibus arcis

Affyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam yertit quos in Samaritidas oras
Mifit ab antiquis prisca Damascus agris ;

Terruit

.

Terruit & densas pavido cum rege cohortes,

Aëre dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenofam dum quatit a&us humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod fupereft miferis) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala. Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios pofle videre lares,

Elegia quinta, Anno Ætatis 20. .

In adventum Veris.
N se perpetuo Tempus revolubile gyro

In jamore cae Zephyros vere e per te novos.

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque folula gelu dulce virefcit humus. Fallor? an & nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adeft, Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo

(Quis putet ?) atque aliquod jam fibi pofcit optis. Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt. Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, & fonitus me facer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,
Perque vagas nubes corpore liber eo ;

Perque

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum;

Et mihi fana patent interiora Deûm. Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande fonat diftento spiritus ore !

Quid parit hæc rabies, quid facer ifte furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum filet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvâ, fimul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris lo! rediere vices, celebremus honores

Veris, & hoc subeat Musa quotannis opus. Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas. Eft breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa fuis. Jamque Lycaonius, plauftrum coelefte, Boötes

Non longå sequitur fessus ut ante viâ.
Nunc etiam folitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant fydera rara polo :
Nam dolus, & cædes, & vis cum nocte receflit,

Neve Giganteum Dî timuere scelus.
Fortè aliquis fcopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cùm primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruifti nocte puella

Phoebe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas; Et ter ues ponens radios gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope.

P

Dele:

Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles ;

Quid juvat effoeto procubuifse toro?
Te manet Æolides viridi' venator in herba ;

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocyus urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos ;
Et cupit, & digna est; quid enim formofius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa finus !
Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis !
Ecce ! coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim! Et vario madidos intexit fore capillos,

Floribus & visa est posse placere fuis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos pofcit egena toros ;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, & hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd, fi te pretium, fi te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) Illa tibi oftentat quascunque fub æquore vafto,

Et superinjectis montibus abdit opes.

Ah

Ah quoties, cùm tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartellide lympha !

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora, Phoebe, meâ meliùs captabis in umbra ;

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herba ;

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quáque jaces circùm mulcebit lenè fufurrans

Aura per humentes corpora fusa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phäetonteo fumidus axis equo:
Cùm, tu, Phoebe, tuo sapientiùs uteris igne ;

Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet folis ab igne faces ; Infonuere novis lethalia cornua nervis,

Trifte micant ferro tela corusca novo;
Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe! per urbes,

Littus, Io Hymen! & cava faxa fonant, Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet veftis odora crocum.

[blocks in formation]
« ПредишнаНапред »