Графични страници
PDF файл
ePub

At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fetu, & tristi fic ore querebar,

Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,

Et quòd in herbofos jus tibi detur agros? Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi facra refa ?
Nec sinis ut semper fuvio contermina quercus

Miretur lapfus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur, avis,
Et quæ mille nigris errant animalia fylvis ;

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus ; Invida, tantă tibi cùm fit conceffa poteftas,

Quid juvat humanå tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâffe suâ ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Rofcidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartesiaco submerferat æquore currum

Phoebus ab Eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos. Cum mihi visus eram lato spatiarier agro;

(Heu! nequit ingenium visa referre meum.) Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cùm Juga sole rubent.
Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles,

Veftitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.

Flumina

[ocr errors]

Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio fiavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur effe domus.
Ipfe racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce ! mihi subitò præful Wintonius áftat,

Sydereum nitido fulfit in ore jubar;
Veftis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictus

Intremuit læto florea terra sono:
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido mifit ab ore fonos ;
Nate, veni, & patrii felix cape gaudia regni ;

Semper abhinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,

Talia contingant fomnia fæpe mihi !

Elegia

Elegia quarta, Anno ætatis. 18. Ad Thomam. Junium Præceptorem suum,

apud Mercatores Anglicos, Hamburge agentes, Pakoris munere fungentem.

Curre

Urre per immensum fubitò, mea littera, pon

tum, I, pete Teut

nicos læve per æquor agros ; Segnes rumpe moras, & nil, precor, obftet eunti,

Et feftinantis nil remoretur iter.
Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, & virides sollicitabo Deos ;
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, a poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta, quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ menia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dediffe neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pafcere doctus oves :
Ille quidem eft animæ plusquam pars altera noftra;

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi, quàm tu, doctiffime Graiûm,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat.

Quámque

Quámque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis & ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Luftrabam, & bifidi sacra vireta jugi ;
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at fignum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo ;
Bisque novo terram fparfifti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abftulit Aufter opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibiffe sonos : Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum;

Quàm fit opus monitis res docet, ipsa vides, Lavenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo; Forfitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei;
Cæleftive animas faturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modò adeffet, herum. Hæc quoque, paulùm oculos in humum de fixa mo

Verba verecundo fis memor ore loqui : [deftos Hæc tibi, fi teneris vacat inter proelia Musis,

Mittit ab Angliaco lictore fida manus. Accipe finceram, quamvis fit sera, falutem ;

Fiat & hoc ipso gratior illa tibi.

Sera

Sera quidem, sed vera fuit, quam cafta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Alt ego quid volui manifeftum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruiffe fuum.
Tu modò da veniam falfo, veniamque roganti;

Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rietus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarisipheri crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat & iratos hoftia parva Deos. Jamque diu scripfiffe tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultrà ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis;
Teque tuámque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum conceffit Thracia Martem,

Illuc Odryfios Mars pater egit equos. Perpetuóque comans jam deflorescit oliva,

Fugit & ærisonam Diva perosa tubam, Fugit lo! terris, & jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volá fe domos. Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis & ignoto folus inópsque solo ;

Et,

« ПредишнаНапред »