Графични страници
PDF файл
ePub

reverentia & amoris ergo, boc ejus meritis debitum admirationis tributun offert Carolus Diodatus Patria cius Florentinus,

Tanto homini feruus, tante virtutis amator,

[ocr errors]

E L E GIAR UM

LIBER PRIMU S. ELEGIA PRIMA Ad CAROLUM DIODATUM,

Andem, chare, tuæ mihi pervenere tam

bellæ, Pertulit & voces nuntia charta tuas,

Pertulit occiduâ Devæ Ceftrensis ab orâ,
Vergivium prono quà petit amne salum.
Multùm, crede, juyat terras aluiffe remotas

Pectus amans nostrî, tamque fidele caput :
Quódque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undà,.

Meque nec invitum patria dulcis habet :
Jam nes arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrásque negantia molles;

Quàm malè Phoebicolis convenit ille locus !
Nec duri libet usque minas perferre magistri,

Cæteraque ingenio non subeunda meo.

[ocr errors]

SI.

1

Si fit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata fequi,
Non ego vel profugi nomen, fortemve recuso,

Lætus & exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tuliffet

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,

Victorive foret laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos :
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu prociis, aut pofitâ casside miles adeft.
Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro. Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique Patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores,

Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia fceptrum

Quaffat, & effufis crinibus ora rotat ;
Et dolet aspecto, juvat & spectâffe dolendo,

Interdum & lachrymis dulcis amaror ineft:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto fendus amore cadit ;
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens :
Seu mæret Pelopeia domus seu nobilis Ilig.

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque fub tecto semper, nec in urbe, latemus ; Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos

Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia fydera flammas

Virgineos videas præteriiffe choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ posset senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polusi
Collaque, bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fuit puro nedare tincta via !
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quà fallax retia tendit Amor!
Pellacesque genas, ad quas hyacinthina fordet

Purpura, & ipfe tui fioris, Adoni, rubor ! Cedite, laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon ; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus. Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jacter, & Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis;

Extera, sat tibi sit, foemina, posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis,

Quicquid formofi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo scintillant aftra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formâque auróque puella
Per medias radiant turba videnda vias.

Creditur

Creditur huc geminis veniffe invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus :
Huic Cnidon, & riguas Simöentis Aumine valles,

Huic Paphon, & roseam pofthabitura Cypron.
Alt ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Monia quàm subitò linquere fausta paro ;-
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

[ocr errors][ocr errors]

TE

Elegia fecunda, Anno Ætat. 17.
In obitum Præconis Academici Cantabri-

gienfis.
E, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum, præconem te quoque læya

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis,

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æfonios vivere poffe dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis.

Arte Coronides, fæpe rogante deâ.
Tu fi juffus eras acies accire togatas,

Lt. celer à Phoebo nuntius ire tuo ;.

Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ miffus ab arce Patris : Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ juffa severa ducis. Magna sepulchrorum regina, fatelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ;

Turba quidem est telis ifta petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat & ipfa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet & totis nänia mesta Scholis,

M

Elegia tertia, Anno Ætatis 17.

In obitum Præsulis Wintonienfisa
OEftus eram, & tacitus nullo comitante fo-

debam,
Hærebantque animo triftia plura meo :
Protinus en! subiit funeftæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo ; (turres. Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda fáce ;. Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit fatrapům sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempeftivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum, quos vidit ad æthera raptos,

Flevit & amissos Belgia tota duces.

« ПредишнаНапред »