Графични страници
PDF файл
ePub

RECTE STATUIT BAXTERUS DE

SOMNIORUM PHÆNOMENIS.

CUM nox tellurem fuscis amplectitur alis,
Mabba atomos jungit celeres, et vecta per auras
Inchoat affuetos fimulatrix regia ludos.
Huíc auriga culex tortum quatit ufque flagellum,
Acceleratque fugam tardis; retinacula currûs
Erucæ sunt texta levis, radiique rotarum
Cruscula areneoli ; currus, quem dente fciurus
Finxerat e coryli fructu, primæva vetustas
Hunc Mabbæ artificem memorat: sub nocte silenti
Hoc instructa modo egreditur, neque cernitur ulli.
Nonnunquam leviter cerebrum perstringit Amantis;
Somniat ille faces jaculari et vulnera ocellos,
Malarum labrique rosas, perfufaque collo
Lilia: mox Medici digitos titillat, avarus
Mercedis dextram qui pandit, et acriter aurum
Ter captat; ter vana manus eludit imago.
Nunc quoque fopitä demulcet labra Puellæ ;
Somniat illa procum, pulvino que oscula libans
Absens abfentem teneris amplectitur ulnis;
Væ tibi, fi Lemurum videat Regina colorem
Mentitum fuco, vultusque ex arte nitentes !
Præcipites aget ira manus, lacerabit acuto

M 4

Ungue

Vngue genas, fimul amiffà dulcedine fomni,
Osculaque, et tenues vanescit amator in auras.
Ampla Sacerdotis nonnunquam transvolat ora ;
Continuo roftrum confcendens Hic thema trinas
Dividet in partes, exponendoque laborat,
Vel vigilem credas, adeo dormitat. Ad aures
Militis hinc migrat; turbatur imagine belli
Fortis eques, gemitusque audit,strepitusque,tubasque,
Exilit, ct paulum trepidans, insomnia diris
Devovet, in lecto prolabitur,-obdormiscit.
Nunc Rabulam palmâ mulcet, qui litibus aptus,
Defenforis agit causam, actorisque peritus,
Innectensque moras ad finem decipit ambos.
Sin casu visat facilis regina Poetam,
Hunc fibi plaudentem deludit amabilis error,
Et riguos fontes, et amænos fomniat hortos ;
Cum vero vigil ille domum exploraverit omnem,
Viderit et tristis quam sit fibi curta supellex,
Quam vellet semper dormire !-Volubilis inde
Judices invehitur trans nasum, et naribus illi
Emuncto subolet causa. Interdum Dea feffo.
Blanditur Servo, qui libertate vagatur,
Exultans redit ad patriam carosque penates,
Et gremio uxoris longis amplexibus hæret.
Deinde rotâ ftrepitante fremit per colla Tyranni;
Umbrarum ante oculos surgit chorus, improbus orco

Quas

Quas dedit insontes ; furiis agitatur acerbis
Conscia mens, lectoque quies fimul exulat. Inde
Si currus Alectat, placidiffima munera fomni
Quà carpit Sceleris Purus; non territus ille
Spectrorum eft cætu, et furiarum ultricibus iris,
Sed molli potitur requie, aut fi fomniat umbræ
Delectant oculos gratæ ; prædulcis imago
Virtutis reficit mentem, et tellure relictâ
Radit iter liquidum cæli, fruiturque deorum
Colloquio felix. O Tu! quicunque beatum
Te velis, et tuto tranquillum carpere fomnum;
I, pete, quo virtus ducit! ne vindice curru
Mabba ferox inftet, vexentque cubilia curæ.
I, pete, quo virtus ducet! te numine molli
Mabba teget, radetque levi tua pectora curru.

In Comitiis Pofteribus, Apr. 5, 1753.

CARMINA CARMINA

AD

NOBILISSUM

THOMAM HOLLES

DUCEM

DE NEWCASTLE INSCRIPTA, CUM ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM BIBLIOTHECÆ RESTITUENDÆ CAUSA INVISERET.

Prid. Kalend. Maias, 1755.

[blocks in formation]

AUGUSTUS, Artium usque fautor optimus,
Hic mænia haud inauspicato numine
Condi imperavit consecrata literis,
Eo nitore & partium elegantiâ,
Ut invidenda fint vel illis Ædibus
Quæ fæculorum voce comprobantium
Præ cæteris superbiunt, justissima
Romæ recentis & vetustæ gloria.
Nec his supellex digna deerit monibus,
Et Vaticanæ, Bodleanæque æmula ;
Id Ille abundé caverat, novissimus
Dedit volenti jura qui Britannix.
Brunfvichianis fcilicet fan&tiffimum eft
Legesque tutari & fovere Literas.

A D

AD CANCELLARIU M. O Tu, qui doctas Cami feliciter artes

Protegis, Aonii duxque decusque chori, Quod Domus incipiat tam læto hæc omine condi,

Quæ nec Bodleio cedat, id oinne tuum eft. Munera dant numerosa manus procerumque pa

trumque, Exemplo & monitis exstimulata tuis. Perge fovere Artes, nec vanum urgere laborem :

Tam pulchrum pulchrè Musa rependet opus. Hæc moles quanquam ipsa ruet; monumenta,

Camenæ
Quæ condent, nullo sunt ruitura die.

AN

« ПредишнаНапред »