Графични страници
PDF файл
ePub

PROLOGUS,

1758.

Hic nihil

IC nihil ad populum--non pompa hic vana theatri,

Qualem ore attonito plebs inhiare folet: Non scena hic splendet magicâ variabilis arte,

Et sumit formas prodigiosa novas. Non hic, librato subvectus fune per auras,

Mercurius celeres itque reditque vias. Nec freta cæruleå turgent undofa papyro,

Nec resinato fulgurat igne polus. Janua nec cæcos aperit furtiva recessus,

Unde minutatim proferat umbra caput. Quin valeant levia hæc vulgi crepitacula! jactant

Et proprium, et simplex, noftra theatra decus. -Heus ! nemòn audit? - fac furfum aulea trahantur!

-En ! qualis qualis fit, NOVA SCENA patet. En Illæ, quas Vos semper coluistis, Athenæ,

Gratia quas voluit, quas fibi Musa domum. Hic fefe oftendunt prisci monumenta laboris,

Queis usa est modulis Vitruviana Manus; Hic ftat Ventorum, Thesei hic venerabile Fanum, Hic arce in summa, Cafta Minerva, tuum.

Omnia

Omnia jam votis respondent. Attica jam sunt

Omnia. Personæ, Fabula, Scena, Sales. Quoque etiam magis hæ noftræ lætentur Athenæ,

Cecropidas jactant Vos, recoluntque suos.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cum

Patres Populumque dolor communis haberet,

Fleret et Æmilium Maxima Roma suum, Funebres inter ludos, his dicitur ipfis

Scenis extinctum condecorâsse ducem. Ecquis adest, scenam nocte hâc qui spectet eandem,

Nec nobis luctum sentiet esse parem ? Utcunque arrisit pulchris victoria cæptis,

Qua Sol extremas visit uterque plagas, Succeffüs etiam medio de fonte Britannis

Surgit amari aliquid, legitumusque dolor. Si famæ generosa fitis, fi bellica virtus,

Ingenium felix, intemerata fides, Difficiles laurus, ipfoque in flore juventæ

Heu! nimium lethi præcipitata dies, Siquid habent pulchrum hæc, vel fi quid amabile, jure

Efto tua hæc, WOLFı, laus, propriumque decus. Nec moriere omnis.-Quin usque corona vigebit,

Unanimis Britonûm quam tibi nectit amor. Regia quin pietas marmor tibi nobile ponet, Quod tua perpetuis prædicet acta notis.

Confluet

[ocr errors]

Confluet huc studio visendi martia pubes,

Sentiet et flammâ corda calere pari; Dumque legit mediis cecidiffe heroa triumphis,

Dicet, sIC DETUR VINCERE, SIC MORIAR.

[ocr errors]
[blocks in formation]

EPILOGUS IN ADELPHOS; 1759.

S Y R U S

,

LOPU I T U R. UANTA intus turba est! quanto molimine sudat,

Accinctus cultro et forcipe, quisque coquus ! Monstrum informe maris–TESTUDO-in prandia

fertur,

Quæ, varia, et fimplex, omnia fola fapit. Pullina esca placet ?-vitulina?-suilla ?—bovina ?

Præsto est. Hæc quadrupes singula piscis habet. De gente Æthiopum conducitur Archimagirus,

Qui fecet, et coquat, et concoquat, arte nova. Qui doctè contundat aromata; misceat aptè

Thus, apium, thyma, sal, cinnama, cepe, piper. Qui jecur et pulmonem in frusta minutula scindat,

Curetque ut penitus fint saturata mero. Multo ut ventriculus pulchré Alavescat ab ovo;

Ut tremulus, circum vifcera, vernet adeps. His rité instructis conchæ fint fercula! nam Tu,

TESTUDO! et patinis sufficis, atque cibo. Quam cuperem in laudes utriusque excurrere conchæ!

Sed vereor Calipash dicere-vel Calipee. Vos etiam ad cænam mecum appellare juvaret,

Vellum et relliquias participare dapum. At sunt convivæ tam multi, tamque gulofi,

Reftabit, metuo, nil nifi concha mihi.

« ПредишнаНапред »