Графични страници
PDF файл
ePub

ORATIO

M.DCC.X.

ID Oficii, quod à te, Pater REVERENDIS

SIME, fibi demandatum habuit Clerus, ut virum aliquem doctum et disertum, fuscipiendo ProLOCUTORIS muneri idoneum, fuftinendo parem, è gremio suo eligeret, pro folenni mori fideliter explevit ; vobisque hodie, PATREs admodum VENERANDI, meâ voce commendat eximium hunc Virum, noftræ, vestræ, & bonorum omnium exiftimationi suis in Ecclesiam meritis jampridem commendatum: Virum iis ingenii dotibus præditum, ut omni præconio fit dignus, eâ nominis famâ celebrem, ut nullo indigeat: Virum ad descriptam à majoribus designandi PROLOCUTORIS formulam adeò compositum, ut non tam noftris fuffragiis quàm antiquis Synodorum legibus ad infigne hoc munus evocari videatur. Si quid enim adjumenti afferat ad obeundam hanc provinciam exquisita doctrina. Quis eam majori aut fuâ laude aut noftro fructu est obiturus, quàm Vir in nullo literarum genere hofpes, in plerisque artibus & ftudiis diù & feliciter exercitatus, in maximè perfectis literarum disciplinis perfectiffimus ? Si ad consummati PROLOCUTORIS tandem id præcipuè pertinet, ut complurium difertiffimorum viE 3

rorum

rorum fententiam sui unius linguâ eleganter exprimat, habemus Oratorem eâ facundia perpolitum, ut à vobis, PATRES, minime metuendum fit ne responsorum veftrorum dignitati sua dicendi inscitiâ detrahet ; à nobis maximè fperandum, quòd noftris desideriis multum ponderis ac momenti sua eloquentiâ fit additurus. Si in conciliandis hominum animis plurimum valet gratia, in concionibus moderandis permagnam vim habet autoritas, quem potiùs optemus rerum inter nos disquirendarum arbitrum, quàm Virum placidiffimis moribus ita popularem, ut omnes bonos atque humanos indolis suæ suavitate ad pacis & concordiæ ftudium facilè fperet allicere; ita fine arrogantiâ gravem, ut procellarum fi quæ fortè ingruerint motus, ipfius præfentiæ dignitate statim represserit? Veftræ igitur expectationi, PATRES SANCTISSIMI, parum satisfecerat Clerus, fi gravissimuin hoc onus in humeros minos valentes collocaverat, pariterque ingratum fese & maximorum beneficiorum immemorem arguerat, fi quæ honoris præmia penes ipfos posita Viro optime de se merito non libenter obtulerat. Primam certe fedem in fynodali noftrâ domo jure vendicat, qui suscitante Deo, id vehementer conatus eft, favente Deo, id feliciter effecit, ut non omnino demortuæ, non penitùs elingues apud nos fuerint Synodi.

Favete mihi, PATRES, hanc rem paulò altius. repetenti ; nihil ad dignitatem veftram, quam ex animo fubmisse veneror, minuendam, nihil ad inimicitias, à quibus totus abhorreo, resuscitandas fum dicturus. Multis jam annis interrupta fuerant Prelatorum & Cleri concilia : ad tractanda Reipublicæ negotia frequens fuit senatûs populique congressio, ad promovendam Ecclefiæ utilitatem nulli interim Epifcoporum cum Presbyteris conventus.

Iniquo

Iniquo id consilio factum non dico, non exiftimo: imò ex propenfà in Ecclefiam voluntate, ex pio diffidii metu, ex ardentiffimo pacis conservandæ studio profectum facilè credo; verùm enimvero diuturnam illam Synodorum intermissionem in maximum Ecclefiæ detrimentum aliquando ceffuram multi autumabant homines nec improbi nec imprudentes. Quod ab optimo PRINCIPE optimis consiliis inchoatum norant, id à pejori PRINCIPE pejora meditanti in Ecclesiæ perniciem trahi posle valdè metuebant. Multa interea novorum dogmatum portenta indies evulgantur, multæ ubique hæreses virus suum ac venena impunè fpargunt: in Sacerdotes, in res facras, in fanctisfimum ipfius Dei nomen, dictu turpia, auditu horrenda evomuntur convitia. Adversus teterrimas has peftes salubre olim ac præfens remedium adhibue

rat Synodorum autoritas: hanc opem boni omnes . implorârant, hâc ope deftituti, de tuendâ apud

nos Religione prorfus defperandum putant. Ea fuit rerum noftrarum conditio, cùm Synodi Anglicanæ jura, potestates, ac privilegia in aperta luce collocanda & firmiffimis legum ac confuetudinum præsidiis munienda censuit Vir doctiffimus. Ad hanc metam collimans, antiqua Ecclefiæ monumenta fitu & fqualore obfita sedulus vestigat; cogendorum Synodorum viam ac rationem, habendarum normam & regulam, non ex fermone hominum recenti, non ex noftrâ aut PATRUM nostrorum memoriâ, sed ex priscorum commentatis, ex Regum edictis, ex Pontificum faftis eruen-.. das ducit : Chartas ipsà vetustate pene obliteratas, locis multùm diffitas, magno labore ac pretio conquisitas, in sua scrinia compilat, legit, relegitque., Hisce adminiculis adjutus, viam multis fpinis obsessam, spissis. tenebris obvolutamg, variis ambagiE. 4.

bus

bus perplexam, primus insistit: Nullus erat quem tutò fequeretur itineris dux, nulla quæ gressus dirigerent præeuntium vestigia ; quin ille suis ingenii luminibus fretus, & flagrandi veritatis indagandæ ftudio accensus, eam tandem utcunque abditam & reclufam integumentis suis evolvit; rebus obscuris lucem, ambiguis fidem, inornatis nitorem attulit: Antiquam Ecclefiæ faciem, reducto quasi velo, omnibus contemplandam pariter ac suspiciendam ante ora atque oculos pofuit; expreffam ejus imaginem jufta lineamentorum figuratione conformatam, aptis coloribus depictam, in hujusce Viri fcriptis læti conspicimus; quanto majori lætitiâ fimul & veneratione matronam ipfam, quafi à mortuis reviviscentem, fpirantem demum & loquentem coram intuebimur. Nullo Hunc rerum novandarum ftudio, nullâ privatim læsum injuriâ, nullâ præmii fpe aductum, nullâ re aliâ commotum nisi communi? Ecclefiæ utilitate, arduum hoc opus suscepiffe, fi non ipsi fæpe id & folenniter afleveranti fidem adhiberem, Virum mihi ob officiorum conjunctionem valdè dilectum, ob fpectatam integritatem perquam honoratum gravi injuriâ afficerem : fi eam opinionem quæ animo meo penitùs insedit, quamque non ex inani conjecturâ temerè arripui, fed ex intimiori consuetudine experiundo fufcepi aliorum animis inserere non studerem, nec benevoli, nec fidi, nec honesti viri officio defungerer. Nunquam illum in tam longo opere lapfum effe, unquam errasse, nullum fervente calamo verbum emififfe, quod non restinctis animi incendis revocare vellet, si dicerem, plena invidiâ foret oratio, & nulli magis quàm ipfi molesta : Si non fæpe lapfum, non graviter deceptum, non sponte alios in errorem traxisse dixero; fi plurima in isti, paginis enitere, quæ fummam laudem

merentur,

merentur, perpauca effe quæ excufatione india geant, plane nulla quibus homines benevoli haud facilè ignoscant, fidenter afferam, dicam quod & ego fentio, & nisi præ nimiâ amicitiâ invitus fallar, mecum fentiunt omnes æqui rerum æstimatores. Sit igitur veniæ, fit laudi, sit gratitudini locus ; fi quid fortè asperius, fi quid ardentius, fi quid liberius effuderit, lector paulò humanior id non odio, non livori, non arrogantiæ tribuet ; sed aut ingegio fuapte naturâ aliquantulum præfervido, aut fortasse iracundiæ in milite pro aris focisque acriter dimicante, in filio ab injuriâ & vi matrem fuam eripiente facilè ignoscendæ. Quòd fi plures in illius fcriptis effulgent virtutes, fi res tractaverit cognitu difficiles, utiles, jucundas ; fi eas validiffimis argumentis firmaverit, fi puro ac dilucido sermone in ipfis Legentium animis inscripserit, eruditioni apud eruditos, eloquentiæ apud disertos fuus conftet honos. Si Synodorum privilegia ac libertates haud fine aliquo fortunæ fuæ discrimine constanter asseruit, fi publicæ utilitati rem privatam pofthabuit, jurium Ecclesiasticorum vindici aliqua faltem ab Ecclefiafticis rependatur gratia : Hanc aptissimam laborum fuorum mercedem reportet Vir in agendis rebus acer & induftrius, ut fpatiofior ei aperiatur campus, ubi in instaurandà, in promovendâ, in stabilienda Ecclefiæ pace ingenium suum ac vires exerat. Quo audientium plausu apud Populum, apud Magistratum, apud Clerum, apud Senatores, apud Aulicos è rostris frequentem concionatus eft: quâ facundiâ & MARIÆ in cælum jam receptæ aures fæpe demulsit, & Sororis divinâ gratiâ adhuc superstitis & diu (ita faxit Deus) superfuturæ animum gravi ac recenti dolore ferè oppressum recreavit: quâ dignitate Concionatoris, Canonici, Archidiaconi, Decani munia Officiis & locis difE 5

junctag

« ПредишнаНапред »