Графични страници
PDF файл
ePub

Heu! nihil diæ geniale Lucis
Proderit circum jubar intueri,

Cum suo tandem imbuerit senectus
Cuncta veterno.

Nil placent ludi juvenum novorum, Cùm semel vivos propriæ gelârit Mentis ardores, tremulumque corpus Serior ætas.

Mitior seris Libitina curis !

Solve Me luctu precor imminenti!
Huc ades! præcincta sacrâ decoræ
Fronde cupressi!

Antequàm canos comitata crines Turba morborum petat, aut flagellum Desuper torquens fera sors acerbo Verbere cædat,

Pone me, mutos ubi nulla manes Murmura humani exagitent tumultûs, Quà sepulchrali Labor atque Luctus Dormit in æde;

Quà fatigati juga dura servi,

Et triumphales simul insolentûm

Principum fastus, premit alta semper Terra, Soporque.

1778.

Αἴσχεα δειδιότες καὶ ὀνείδεα.

Dilecta cœli Progenies, Pudor!

Puro supremus quem Pater æthere

Demisit in terras, potentem

Ritè vagos revocare mores

Ad sancta Recti limina; et addere
Insanienti vincla Licentiæ,

Mentemque delicto paratam
In mediâ cohibere culpâ ;

Secretus imo corde Nocentium
Curas, et acres exacuis metus,

Scelusque furtivum sequaci

Exagitas face certus ultor.

At innocenti gratior assides
Menti magister; gaudet enim tuæ

Parere tutelæ, vigetque

Voce tuâ stabilita Virtus.

HOM. IL.

Tu Castitati Te comitem admoves

Semper decorum; non oriens aquas
Aurora fulgentes colorat

Splendidior, variumque cælum,

Quàm Tu pererras Virginum amabili
Genas rubentes luce Modestiæ,

Rosasque vivas per venusta

Ora seris, nitidumque collum.

Tu claustra avaræ dura aperis manûs;
Fœdæque somnos rumpis Inertiæ ;
Tu cogis Imbellem frementes
Militia tolerare fluctus.

O nostra lenis pectora temperes ! Semperque præsens, et, precor, integrum

Fidus per infestas tueri

Illecebras vitiosiorum!

1778.

Μίστυλλόν τ ̓ ἄρα τ ̓ ἄλλα, καὶ ἄμφ ̓ ὀβελοῖσιν ἔπειραν.

II. A. v. 465.

QUINIUS BRITANNUS. M. APICIUST ROMANUS.

(Q.) ERGONE te inveni, mihi conjunctissima certè
Umbrarum, quascunque tenent Plutonia regna!
Nam studio mensæ fratres sumus, atque ciborum
Notitiâ, quamvis diversâ ætate soloque

Viximus; at famâ notus tibi forte Britannæ

Luxuriæ princeps sum Quinius? (A.) Inclyte Quini !
Non ignotus ades; de te fama usque sub umbras
Multa tulit miranda; ut dudum cernere tantum
Optarem affarique virum; impatiensque manerem
Tardiùs hic venientem; pauci scilicet, ut tu,
Tam benè qui vivunt, tam longùm vivere possunt.
Verum age, jam luxum gentis mihi fare relicta;
Ardeo enim morem mensarum scire, modumque
Quo rudis excultam est imitata Britannia Romam.
(Q.) Cur jacis hoc in nos? tibi num Romane ciborum
Delectu Britonem credas, aut arte culina

Cessurum? quod si credas hoc, falleris, inquam,

Nam major nobis est copia deliciarum

Quin, the renowned glutton and actor. + The celebrated Roman Epicure.

Atque coqui haudquaquam pejores. (A.) O bone vanus,
Te video, deludit amor patriæ; optima censes
Cuncta tua; ast epulis contendere regibus orbis
Barbara gens valeat? fueris tu luxuriosus
Temporibusque tuis doctissimus arbiter escæ,
Et totus gula; sed luxûs multa inclyta nescis
Pabula, cuncta meo (ut laudem me) nota palato :
O quales ego me memini inter fercula Romæ
Absorpsisse dapes, quarum tua rustica tellus
Nec dulces gustus, nec dulcia nomina novit !
Quid dicam primum? Mulle admirabilis! An Te?
An te, mensarum decus, O Muræna? (Q.) Quid ergo?
Ipse etenim Baiis Mullos me mille Britannis
Ventre aio tumulâsse, quibus sapor optimus, atque
Non Italis cessurus ; alit quoque flumine flavo
Murænam Sabrina; (A.) Fuit sed, quàm tibi narro,
Principibus populi nutrita, lacuque marino
Muræna, (Q.) Esto, nostra tamen non pejor, ut unctâ
Sit testâ benè compressa et condita, sapores

Sic* longùm integros servat; non ista Quiritûm
Nota coquis fuit ars. (A.) Fateor, sed nec bona vobis
Nota fuit moles rhombi, qui sæpe refertas

Curvavit nobis spatioso pondere lances.

(Q.) Falleris hic etiam; rhombos edit insula nostra ; Sed vicina sui violento ex æquore ponti

Haurit Ierna magis sapidos; ego scilicet illic
Latiùs indulsi genio; namque incola Iernæ

*Potted Lampern.

« ПредишнаНапред »