Графични страници
PDF файл
ePub

POEMATA.

VERSES

ON THE MARRIAGE OF HIS ROYAL HIGHNESS THE PRINCE OF WALES.

IGNARE nostrum mentes, et inertia corda,
Dum curas regum, et sortem miseramur iniquam,
Quæ solio affixit, vetuitque calescere flamma
Dulci, quæ
dono divum, gratissima serpit
Viscera per, mollesque animis lene implicat æstus;
Nec teneros sensus, Veneris nec præmia norunt,
Eloquiumve oculi, aut facunda silentia linguæ.

Scilicet ignorant lacrymas, sævosque dolores,
Dura rudimenta, et violentæ exordia flammæ
Scilicet ignorant, quæ flumine tinxit amaro
Tela Venus, cæcique armamentaria Divi,
Irasque, insidiasque, et tacitum sub pectore vulnus;
Namque sub ingressu, primoque in limine Amoris
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
Intus habent dulces Risus, et Gratia sedem,
Et roseis resupina toris, roseo ore Voluptas:
Regibus huc faciles aditus; communia spernunt
Ostia, jamque expers duris custodibus istis
Panditur accessus, penetraliaque intima Templi.

5

IO

15

Tuque Oh! Angliacis, Princeps, spes optima regnis, 20 Ne tantum, ne finge metum : quid imagine captus Hæres, et mentem pictura pascis inani? Umbram miraris: nec longum tempus, et ipsa Ibit in amplexus, thalamosque ornabit ovantes. Ille tamen tabulis inhians longum haurit amorem, Affatu fruitur tacito, auscultatque tacentem Immemor artificis calami, risumque, ruboremque Aspicit in fucis, pictæque in virginis ore : Tanta Venus potuit; tantus tenet error amantes.

25

Nascere, magna Dies, qua sese AUGUSTA Britanno 30 Committat Pelago, patriamque relinquat amœnam ; Cujus in adventum jam nunc tria regna secundos Attolli in plausus, dulcique accensa furore Incipiunt agitare modos, et carmina dicunt: Ipse animo sed enim juvenis comitatur euntem, Explorat ventos, atque auribus aera captat, Atque auras, atque astra vocat crudelia; pectus Intentum exultat, surgitque arrecta cupido; Incusat spes ægra fretum, solitoque videtur Latior effundi pontus, fluctusque morantes,

Nascere, Lux major, qua sese AUGUSTA Britanno
Committat juveni totam, propriamque dicabit;
At citius (precor) Oh! cedas melioribus astris;
Nox finem pompæ, finemque imponere curis
Possit, et in thalamos furtim deducere nuptam;
Sufficiat requiemque viris, et amantibus umbras :
Adsit Hymen, et subridens cum matre Cupido
Accedant, sternantque toros, ignemque ministrent;
Ilicet haud pictæ incandescit imagine formæ
Ulterius juvenis, verumque agnoscit amorem.

35

40

45

50

Sculptile sicut ebur, faciemque arsisse venustam Pygmaliona canunt: ante hanc suspiria ducit, Alloquiturque amens, flammamque et vulnera narrat; Implorata Venus jussit cum vivere signum, Fœmineam inspirans animam ; quæ gaudia surgunt, 55 Audiit ut primæ nascentia murmura linguæ, Luctari in vitam, et paulatim volvere ocellos Sedulus, aspexitque nova splendescere flamma; Corripit amplexu vivam, jamque oscula jungit Acria confestim, recipitque rapitque; prioris Immemor ardoris, Nymphæque oblitus eburneæ.

бо

LUNA HABITABILIS.

DUM NOx rorantes, non incomitata, per auras
Urget equos, tacitoque inducit sidera lapsu ;
Ultima, sed nulli soror inficianda sororum,
Huc mihi, Musa; tibi patet alti janua cœli,
Astra vides, nec te numeri, nec nomina fallunt.
Huc mihi, Diva veni; dulce est per aperta serena
Vere frui liquido, campoque errare silenti ;
Vere frui dulce est; modo tu dignata petentem
Sis comes, et mecum gelida spatiere sub umbra.
Scilicet hos orbes, coeli hæc decora alta putandum est,
Noctis opes, nobis tantum lucere; virumque
Ostentari oculis, nostræ laquearia terræ,
Ingentes scenas, vastique aulæa theatri?
Oh! quis me pennis æthræ super ardua sistet
Mirantem, propiusque dabit convexa tueri;
Teque adeo, unde fluens reficit lux mollior arva
Pallidiorque dies, tristes solata tenebras ?

Sic ego, subridens Dea sic ingressa vicissim : Non pennis opus hic, supera ut simul illà petamus : Disce, Puer, potius cœlo deducere Lunam; Neu crede ad magicas te invitum accingier artes, Thessalicosve modos; ipsam descendere Phoeben

Conspicies novus Endymion; seque offeret ultro
Visa tibi ante oculos, et nota major imago.

Quin tete admoveas (tumuli super aggere spectas,)
Compositum tubulo; simul imum invade canalem
Sic intenta acie, cœli simul alta patescent
Atria; jamque, ausus Lunaria visere regna,
Ingrediere solo, et caput inter nubila condes.

Ecce autem! vitri se in vertice sistere Phoeben
Cernis, et Oceanum, et crebris Freta consita terris
Panditur ille atram faciem caligine condens
Sublustri; refugitque oculos, fallitque tuentem ;
Integram Solis lucem quippe haurit aperto
Fluctu avidus radiorum, et longos imbibit ignes
Verum his, quæ, maculis variata nitentibus, auro
Cærula discernunt, celso sese insula dorso
Plurima protrudit, prætentaque littora saxis
Liberior datur his quoniam natura, minusque
Lumen depascunt liquidum; sed tela diei
Detorquent, retroque docent se vertere flammas.

;

Hinc longos videas tractus, terrasque jacentes Ordine candenti, et claros se attollere montes; Montes queis Rhodope assurgat, quibus Ossa nivali Vertice: tum scopulis infra pendentibus antra Nigrescunt clivorum umbra, nemorumque tenebris. Non rores illi, aut desunt sua nubila mundo ; Non frigus gelidum, atque herbis gratissimus imber; His quoque nota ardet picto Thaumantias arcu, Os roseum Aurora, propriique crepuscula cœli.

Et dubitas tantum certis cultoribus orbem Destitui? exercent agros, sua moenia condunt Hi quoque, vel Martem invadunt, curantque triumphos Victores: sunt hic etiam sua præmia laudi ; His metus, atque amor, et mentem mortalia tangunt.

« ПредишнаНапред »