UNDE Animus scire incipiat: quibus inchoet orsa Principiis seriem rerum, tenuemque catenam Mnemosyne; Ratio unde rudi sub pectore tardum Augeat imperium; et primum mortalibus ægris Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes, Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem, O decus! Angliacæ certe O lux altera gentis ! Si qua primus iter monstras, vestigia conor Signare incerta, tremulaque insistere planta. Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum Ad limen, (si rite adeo, si pectore puro,) Obscura reserans Naturæ ingentia claustra. Tu cæcas rerum causas, fontemque severum Pande, Pater; tibi enim, tibi, veri magne Sacerdos, · Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis. 15 Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favoni, (Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen, Nec vatem non illa leves primordia motus, Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quicquid Usquam oritur, trahit hinc ortum ; nec surgit ad auras, 20
Quin ca conspirent simul, eventusque secundent. Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus, Dulce et amicitiæ vinclum : Sapientia dia Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans, Deformesque fugat curas, vanosque timores : Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus. Illa etiam, quæ te (mirum !) noctesque diesque Assidue fovet inspirans, linguamque sequentem Temperat in numeros, atque horas mulcet inertes; Aurea non alia se jactat origine Musa.
Principio, ut magnum fœdus Natura creatrix Firmavit, tardis jussitque inolescere membris Sublimes animas; tenebroso in carcere partem Noluit ætheream longo torpere veterno: Nec per se proprium passa exercere vigorem est, Ne socia molis conjunctos sperneret artus, Ponderis oblita, et cœlestis conscia flammæ. Idcirco innumero ductu tremere undique fibras Nervorum instituit: tum toto corpore miscens Implicuit late ramos, et sensile textum, Implevitque humore suo (seu lympha vocanda, Sive aura est) tenuis certe, atque levissima quædam Vis versatur agens, parvosque infusa canales Perfluit; assidue externis quæ concita plagis, Mobilis, incussique fidelis nuntia motus, Hinc inde accensa contage relabitur usque Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri. Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit Mens animi: hanc circum coëunt, densoque feruntur 50 Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum : Ecce autem naturæ ingens aperitur imago Immensæ, variique patent commercia mundi.
65
Ac uti longinquis descendunt montibus amnes Velivolus Tamesis, flaventisque Indus arenæ, Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges, Undas quisque suas volvens, cursuque sonoro In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro Excipit Oceanus, natorumque ordine longo Dona recognoscit venientum, ultroque serenat Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet. Haud aliter species properant se inferre novellæ Certatim menti, atque aditus quino agmine complent. Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellisque recentem Funditur in telam, et late per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit ; Sopitus molli somno, tepidoque liquore Circumfusus adhuc : tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem Frigore mutavit cœli, quod verberat acri Impete inassuetos artus: tum sævior adstat, Humanæque comes vitæ Dolor excipit: ille Cunctantem frustra et tremulo multa ore querentem Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. Tum species primum patefacta est candida Lucis (Usque vices adeo Natura bonique, malique, Exæquat, justaque manu sua damna rependit) Tum primum, ignotosque bibunt nova lumina soles. Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli Progenies, ortumque tuum: gemmantia rore
It per prata levi lustras, et floribus halans Purpureum Veris gremium, scenamque virentem Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna ? Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum, Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes. At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora, Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor : Undique Lætitia florent mortalia corda, Purus et arridet largis fulgoribus Æther.
Omnia nec tu ideo invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas Tam variam molem, et miræ spectacula lucis : Nescio qua tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes ; Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela, Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo huc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.
Altior huic vero sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arcte connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.
Nec minor in geminis viget auribus insita virtus, Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu Aëriis invecta rotis) longeque recurset :
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas, Et mulcere dedit dictis et tollere corda, Verbaque metiri numeris, versuque ligare Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ, Calliope quoties, quoties Pater ipse canendi Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti Inspiret dulces animas, digitisque figuret.
At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, qua se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.
Naribus interea consedit odora hominum vis, Docta leves captare auras, Panchaïa quales Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant Roscida, cum Zephyri furtim sub vesperis hora Respondet votis, mollemque aspirat amorem. Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensusque vias per membra reclusit Haud solas namque intus agit vivata facultas, Qua sese explorat, contemplatusque repente Ipse suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.
Qualis Hamadryadum quondam si forte sororum Una, novos peragrans saltus, et devia rura; (Atque illam in viridi suadet procumbere ripa Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra) Dum prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nympham: Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem Una inferre gradus, una succedere sylvæ Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum
« ПредишнаНапред » |