Графични страници
PDF файл
ePub

Defecat, exiguam radens a cespite meffem : Tum motu affiduo faxum verfatile terram Deprimit extantem, et furgentes atterit herbas. Lignea percurrunt vernantem turba palæftram Uncta, nitens oleo, formæ quibus effe rotunda Artificis ferrum dederat, facilisque moveri. Ne tamen offendant incauti errore globorum, Quæque fuis incifa notis stat sphæra; fed unus Hanc vult, quæ infufo multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit ; Quin alii diverfa placet, quam parcius urget Plumbea vis, motuque finit procedere recto. Poftquam ideo in partes turbam diftinxerat æquas Confiliuin, aut fors; quifque fuis accingitur armis. Evolat orbiculus, qua curfum meta futurum Defignat; jactique legens veftigia, primam, Qui certamen init, sphæram demittit, at illa Leniter effufa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec fenfim primo impete feffo Subfiftat: fubito globus emicat alter et alter. Mox ubi funduntur late agmina crebra minorein Sparfa per orbiculum, ftipantque frequentia metam,, Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter fefe infinuat revolubile lignum. At fi forte globum, qui mifit, spectat inertem Serpere, et impreffum fubito languefcere motum, Pone urget fphæræ veftigia, et anxius inftat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi. Atque ut fegnis honos dextræ fervetur, iniquam Incufat terram, ac furgentem in marmore nodum.

Nec

Nec rifus tacuere, globus cum volvitur a&us
Infami jactu, aut nimium veftigia plumbum
Allicit, et fphæram à recto trahit infita virtus.
Tum qui projecit, ftrepitus effundit inanes,
Et, variam in fpeciem diftorto corpore, falfos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra fed, irarum temnens ludibria, cœptum
Pergit iter, nullifque movetur furda querelis.

Illa tamen laudes fummumque meretur honorem,
Que non dirumpit curfum, abfistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapfa fupremum
Perfecit ftadium, et metæ inclinata recumbit.
Hoftis at hærentem orbiculo detrudere fphæram
Certat, luminibufque viam fignantibus omnes
Intendit vires, et miffile fortiter urget:
Evolat adducto non fegnis fphæra lacerto.
Haud ita profiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentefque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obftructa fatellite multo, Impingat focios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque aftra vocat crudelia-

Si vero incurfus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis fpolietur honore :
Turba fremit confufa, fonifque frequentibus, euge,
Exclamant focii; plaufu ftrepit omne viretum.
Interea feffos inimico Sirius aftro

Corripit, et falfas exudant corpora guttas;
Lenia jam Zephyri fpirantes frigora, ut umbrae
Captantur, vultuque fuens abftergitur humor,

AD

A D

D. D. HANN E S,

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM.

QUT canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuofis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam feu folutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis folicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula poftules
Memor Wilhelmi, nunc moveat fitim
Minifter ingens, imperîque

Præfidium haud leve, Montacutus,
Omitte tandem trifte negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem,
Fruftra cruorem pulfibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attentus explorare venam
Quae febris exagitet tumenter :

Fruftra

Fruftra liquores quot chemica expedit
Fornax, et error fanguinis, et vigor

Innatus herbis te fatigant :

Serius aut citius fepulchro
Debemur omnes, vitaque deseret
Expulfa morbis corpus inhofpitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animae) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim
Subjiciet libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas

Sponte fua fatis ingruentes;
Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiifque
Innocuis bene temperata.

MACHINE

MACHINE GESTICULANTES,

ANGLICE

A PUPPE T-SHOW.

ADMIRANDA cano levium spectacula rerum,

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum; Quem, non furreptis cœli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus. Compita qua rifu fervent, glomeratque tumultum Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam; Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congreffi permiffa fedilia complent, Nec confufus honos; nummo fubfellia cedunt Diverfo, et varii ad pretium ftat copia scamni. Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paffim Anguftos penetrant aditus, qua plurima vifum Fila fecant, ne, cum vacuo datur ore feneftra, Pervia fraus pateat : mox ftridula turba penates Ingreditur pictos, et moenia fquallido fuco. Hic humiles inter fcenas, anguftaque claustra, Quicquid agunt homines, concurfus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incidit Homuncio rauca Voce ftrepens; major fubnectit fibula vestem, Et referunt vivos errantia lumina motus;

In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens tergo gibbus; Pygmæum territat agmen

A

Major, et immanem miratur turba gigantem.

Hic

« ПредишнаНапред »