Pomponii Melæ de situ orbis libri tres, recogn. opera J. Reinoldii

Предна корица
 

Други издания - Преглед на всички

Често срещани думи и фрази

Популярни откъси

Страница 43 - Visurgis et Albis clarissimi. Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet...
Страница 48 - Sena in Britannico mari, Osismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est ; cujus antistites, perpetua virginitate sanctae, numero novem esse traduntur.
Страница 48 - ... deditas navigantibus et in id tantum ut se consulerent profectis. Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nee indomitarum modo ante se, verum ignotarum quoque gentium victor, qui propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat.
Страница 20 - Melanchlaenis atra vestis , et ex ea nomen : Neuris statum singulis tempus est , quo , si velint , in lupos , iterumque in eos qui fuere , mutentur.
Страница 42 - Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos : erantque, qui se in rogos suorum, velut una victuri , libenter immitterent.
Страница 44 - Rhipaeosque montes sub ipso siderum cardine jacent : ubi sol non quotidie, ut nobis, sed primum verno aequinoctio exortus autumnali demum occidit : et ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.
Страница 40 - Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant.
Страница 42 - Belgarum, Treveri : urbesque opulentissimae, in Treveris Augusta ; in Heduis Augustodunum ; in Auscis Elimberrum. Garumna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus ex vix navigabilis fertur.
Страница 48 - Ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus, an tellus infesta frigoribus,. sine ambitu ac sine fine projecta. Sed prœter Physicos Homerumque.
Страница 42 - Germania hinc ripis ejus usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, oceanico litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum, maxime frigoris.

Библиография