Графични страници
PDF файл
ePub

I

Τὸ μεταξὺ μεριμνῶ,
Πῶς ἅμα σοι κλαύσω, πῶς ἅμα σοι γελάσω.

N tabulis binos fratres persæpe videre est, Utrumque, ut tradit fama vetusta, senem, Hic sese in risum, patulo sine dentibus ore, Solvit, et humanas res facit esse jocum: In lachrymas fusus, vultuque heu! tetricus ille Rebus in humanis nil nisi triste videt. Ridenti aut flenti credis? si credis utrique, Sunt res humanæ flebile ludibrium.

|| Ed. 1743, p. 252.

Democritus and Heraclitus.

[graphic][merged small][merged small][merged small]

SISTE

GNATHO LOQUITUR.

ISTE, tace; Gnatho sum Miles, cùm gloria pulchra

Evocat ad Martem, quis parasitus erit?

Aut quis venari cœnas et prandia malit,
Nobile cui stimulet pectus honoris amor?
Vix benè conscriptus, quali ecce ego munere
cingor,

Quàm celsum ostendo ovμColor imperii!
Nec prece nec pretio, tantum gestamen adeptus,
Sed propriâ omnino vi, meritisque meis.
Ecce autem Aureoli mihi sunt, solidique nitentes,
Vestri qui dabitis nomina malitiæ.
Aureolis solidisque novis, hæc insuper addam,
Arma, novas vestes, hospitiumque bonum.
Vos animi fortes, quibus est vetus Anglica virtus,
Vos, pudet imbelles quos residere domi,

EPILOGUS IN EUNUCHUM TERENTII.

277

Vos, quibus est robur, solidoque in corpore vires,
Vos, quibus est cordi Rex, Patriæque salus,
Nolite, ambitio populos ut vexet et urbes
Gallica, pro libito diripiatque suo.

Nec retrahat se quisquam, ideo excusabilis,armis
Quod minus est aptus, militiæque rudis:
Tres intrà menses, aut saltem quatuor, usu
Ipse ego solertes vos, habilesque dabo.
Primum, ire arrectos, et torva docebo tueri;
Et deinde, ad numeros ferre, referre pedes;
Prorsùm, retrorsùm, et quoquoversùm, ire do-
cebo,

Et quem informabo cunque, Gradivus erit. Nec temerè hæc dixi, vos huc accedite, lenti,

Et calce à lævo tres numerate gradus. Agrestis tu, tolle caput,-tu sæva tuere;

Passibus æquatis pergite,-state,-bene. Ad lævam stipate, ad dextram aperite phalangem, Tu sta,-vos lateri huic claudite utrinque duo: Perquam hæc egregiè ; â lævâ dignoscere dextram

Sunt quorum et studium poscit, et ingenium. Pergite ut incipitis de me, mea corda, mereri, Et fore promitto vos aliquando duces. Arma viros facient; vosmet, simul arma geratis, Scribatis, jubeo, protinus armigeros;

Hâc lege, ut conclametis, Rex vivat; idemque Tu repetas, Stentor noster, utrâque manu.

EPILOGUS IN PHORMIONEM

TERENTII FABULAM.

CHR.

H

NAUSISTRATA ET CHREMES.

UC prorepo foris.

randa corona

Pulchra et vene

Est mihi, namque domi stultior uxor ;-adest. NAU. Quid molire novi, semper temerarie Te nondum sentis desipuisse senem? [conjux CHR. Ipse salutatum venio, charissima sponsa. NAU. Mitte; salutabo dignior ipsa loqui. Verba mihi haud desunt, mihi lingua volubilis errat,

Nec sunt tanta tibi munera.

CHR.

Quanta tibi!

NAU. O Spectatores, ut me juvat ora tueri!
CHR. O Spectatrices, me quoque vestra.
NAU.

Estote o faciles, linguis animisque favete.
CHR. Eccam, consiliis utitur ipsa suis.

Tace.

NAU. Sic nequis vestrum, meus ut vir, mente

labascat,

Neve puella viro.

CHR.

Garrula fiat anus.

TRANSLATIONS

BY W. COWPER.

INVITATION TO THE REDBREAST.

S

(PAGE 61.)

WEET bird, whom the winter constrains-
And seldom another it can-

To seek a retreat while he reigns

In the well shelter'd dwellings of man,

Who never can seem to intrude,

Though in all places equally free,

Come, oft as the season is rude,

Thou art sure to be welcome to me.

At sight of the first feeble ray

That pierces the clouds of the east,

To inveigle thee every day

My windows shall show thee a feast.

For, taught by experience, I know

Thee mindful of benefit long;

And that, thankful for all I bestow,

Thou wilt pay me with many a song.

« ПредишнаНапред »