Графични страници
PDF файл
ePub

210

EPILOGUS CRITONIS.

Improba latrantis stomachi cùm murmurat ira,
(Usque adeo res est imperiosa fames)
Divertor-mihi cœnam, et equo sua pabula posco;
Neu mala defraudet, viso, reviso, manus.
Seligere est lectum mihi proxima cura, laborque
Detrahere est ocreas proximus--et labor est.
Accumbo cœnæ et mecum hospes, seu rogo,

seu non:

Et bibit, et comedit, plus tamen ille bibit. 'Cras venit, et schedula-imprimis mihi panis

itemque

Pullus-item vinum-nil nisi cum pretio. Solvo, 'enchiridion repleo, discedo, salute Acceptâ et dictâ-vive valeque-vale. Puer. Te tuus expectat sonipes, nescitque morari Impatiens-Cr. in me non erit ulla mora. Vos quibus hospitibus placidis et suavibus utor, Este salutati, docta corona, mihi.

Este, O spectantes, animis, quod et estis, amicis, Et pede inoffenso, dicite, perge domum, Accipio felix omen, plausuque secundo,

3

Quo cursum institui, pergo viator iter. Vivite felices; ego quandocunque redibo, 'Devoto vobis corde, redibo Crito.

1 'Cras venit, atque albo, sed non felice, lapillo (Horresco referens) billa notata venit Imprimis mihi panis, item mihi potus, itemque Pullus.'-L. W.

S

CAUPO MEDIATOR.‡

EU lis inciderit muliebris sive virilis,

Caupo statim rixæ pacificator adest.
Ille interponens sese, pacem impero vobis,
Inquit, et in regis nomine posco, rogo:
Præcipuè cautus, ne verba in verbera cedant,
Respicit hinc pugilum, respicit inde manus.
Neu desit quidquam, quantum facundia possit,
Tentat, et has voces addit et hisce pares.
Tollite, barbariem; vicini estote, quod estis:
Imbelles animos arguit iste furor.

Quin sociis mecum fœdus renovate lagenis;
Lædit enim totas lis inimica domos.

Nemo magis præsens illo est componere lites;
Sed nebulo siccas odit amicitias.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

enchiridium.'-L. W.

3

faustum.'-L. W.

Vester ego grato corde redibo Crito.'-L. W.

First appeared in ed. 1743, p. 201.

SUB

CICINDELA.§

UB sepe exiguum 'est, nec rarò in margine ripæ,

Reptile, quod lucet nocte, dieque latet, Vermis habet speciem, sed habet de lumine nomen; At priscâ à famâ non liquet, unde micet. Plerique à caudâ credunt procedere lumen; Nec desunt, credunt qui rutilare caput. Nam superas stellas quæ nox accendit, et illi Parcam eadem lucem dat, moduloque parem. Forsitan hoc prudens voluit natura caveri, Ne pede quis duro reptile contereret : Exiguam, in tenebris ne gressum offenderet ullus, Prætendi voluit forsitan illa facem.

Sive usum hunc natura parens, seu maluit illum, Haud frustra accensa est lux, radiique dati. Ponite vos fastus, humiles nec spernite, magni; Quando habet et minimum reptile, quod niteat.

§ First appeared in ed. 1743, p. 203.

ODE NUPTIALIS.

I. JUVENES.

VIRGINES, quas castus amor jugali

Destinat tædæ, generosa vitis (Quod sit, O! felix, quod et usque felix)

VIRGINES.

Jungitur ulmo.

Si preces junctæ auspicium secundent,
Vos' simul festum repetemus omen;

"Vite cum dulci juveni sit ulmo

Copula felix."

CHORUS.

Floreant unà viridi juventâ,
Et pari longùm vigeant honore;
Invicem nexis socientque ramis

Mutua vinc'la.

First appeared in ed. 1743, p. 202. 1. Nos' ed. 1743, recte,

214

ODE NUPTIALIS.

II. JUVENES.

Robur et vires columenque tutum
Arbori arbor det valida imbecilli,
Et diu sospes stabilisque vitem

Fulciat ulmus.

VIRGINES.

Palmites innectat in arctiorem

Vitis amplexum, gravidoque fœtu et

Purpurâ multi decorans racemi

Vestiat ulmum.

CHORUS.

Quod potest, vitem tueatur ulmus;
Quod potest, vitis locupletet ulmum;
Illa tutamen, decus addat illa,

Utraque utrique.

III. JUVENES.

Utraque irruptam arbor, et hæc et illa,
Copulam servet, pariter fidelis,

Nec die solvat citiùs supremo

Fœdus amoris.

VIRGINES.

Sit diu salvum sociale vinc'lum,

Nulla quod fati violet potestas:

Seriùs fiat viduata vitis,

Seriùs ulmus.

« ПредишнаНапред »