Графични страници
PDF файл
ePub

180

AD BENJAMINI FERRERS.

Ne fraus argueret dolusque mentem :
Ut pravâ sine labe, sæculique
Præsens nequitiæ, nec interesses.

Humanas

neque res et actiones
Spectabas minùs, ut vel hoc, vel illud,
Vel quidquam fugeret tuum sagacem
Captum; quin calamis, et hoc et illud,
Expressum in tabulas statim referres.
Quanquam nulla tibi necessitudo
Cum libris fuit; id rependit omne,
(Quod vitæ propius tuæ magisque
Allusit) studium silentis artis.
Maturi mihi vis amica fati

Cùm lucem ferè clauserit supremam,
Tam sanctè, placidè, piè peractam
Ætatem oh! recolam, recolligamque
Turpi crimine tam procul remotam ;
Non est, quod superos priùs rogârim.

[graphic][merged small]

NAIO cum Titio lis et vexatio longa Sunt de vicini proprietate soli. Protinus ingentes animos in jurgia sumunt Utraque vincendi pars studiosa nimis. Lis tumet in schedulas, et jam verbosior, et jam: Nec verbum quodvis asse minoris emunt. Prætereunt menses, et terminus alter et alter; Quisque novos sumptus, alter et alter, habent. Ille querens, hic respondens pendente vocatur Lite; sed, ad finem litis, uterque querens.

First appeared in ed. 1734, p. 140.

O

CERTAMEN MUSICUM.t

CTO trans Tamisin campanis diva Maria ;* Cis Tamisin bis sex diva Brigetta sonat.+ Hæc tenues urget modulos properantiùs ædes, Alternat grandes lentiùs illa modos. Nec quis in alterutro distinguat littore judex, An magis hæc aurem captet, an illa magis. Tantæ est harmoniæ contentio musica; turris Altera cùm numeros, altera pondus habet.

First appeared in ed. 1734, p. 140.

St. Mary Overie.

t St. Bridget, alias St. Bride's, which has twelve bells. See New Remarks on London, by the Parish Clerks, 1732, p. 156; the same Work, at p. 175, says, St. Mary Overie has a ring of ten bells, instead of eight, as in the text.

CARMEN LAPIDARIUM.‡

[ocr errors]

IC jaceo T. L.
Quinquagenarius;

Tuæ, lector, exemplum mortalitatis :
Peccatis, doloribus et morbis

Ad sepulchrum usque depressus.

Qui vixerim, si nescias, nolis sciscitari;
Si scias, malis oblivisci :

Hoc unicum contentus doceri,

Quòd in terram, cui tu pariter cognatus es, Propero resolvi:

Nec tu interim huc etiam descendere

Moraris.

First published in ed. 1734, p. 141.

PYRAMIS.;

PYRAMI

YRAMIDUM sumptus, ad cœlum et sidera ducti,

Quid dignum tantâ mole, quid intus habent? Ah! nihil intus habent, nisi nigrum informe ca

daver;

Durata in saxum est cui medicata caro. Ergone porrigitur monumentum in jugera tota! Ergo tot annorum, tot manuumque labor! Integra sit morum tibi vita; hæc pyramis esto: Et poterunt tumulo sex satis esse pedes.

First appeared in ed. 1734, p. 142.

« ПредишнаНапред »