Графични страници
PDF файл
ePub
[blocks in formation]

Adveniunt juvenes; et, anus si possit amari,

Dennere, agnoscunt hoc meruisse tuam. Adveniunt hilares nymphæ; similemque senec

tam,

Tam pulchram et placidam dent sibi fata, ro

gant.

Matronæ adveniunt, vetulæque fatentur in ore Quòd nihil horrendum ridiculumve vident. Quantus honos arti, per quam placet ipsa senectus; Quæ facit, ut nymphis invideatur anus! Pictori cedit quæ gloria, cùm nec Apelli Majorem famam det Cytherea suo!

AD JOHANNEM PERKINS+

ASTROLOGUM CANTABRIGIENSEM.

L

USIT, amabiliter lusit fortuna jocosa,

Et tunc, siquando, tunc oculata fuit; Cùm tibi, Johannes,‡ Newtoni sternere lectum,

Cùm tibi musæum verrere diva dedit.

Nam dum ille intentus studiis cœlestibus hæsit, Concipiens ambos mente capace polos; Quantâ cum stellis stellæ, cumque orbibus orbes, Harmoniâ servent, quoque tenore, vices: Impete quo cursum acceleret per inane cometes, Urgeat ut rapidam præcipitetque fugam : Hæc ille expendens animo, dum schemata docta Format, et ad numeros grande reducit opus; Tu quoque cognatus stellis, Martique Jovique, Mercurio et Veneri, non rudis hospes eras: Tuque genethliacas sollers quadrare tabellas,

+ First appeared in ed. 1734, p. 108; but without the note on ver. 3.

Isaaci Newton, Esq. Aur. cujus Fama longiori annotatione non eget.

142

AD JOHANNEM PERKINS.

Felix natalis necne sit hora, doces ;

Quo junctum affectu fuerit cum sidere sidus,
Quo, legis, aspectu res hominesque regat.
Tuque etiam, interpres fatorum, et nuncius astris,
Callidus æthereas es reserare domos.
Quem meritis fortuna tuis indulsit honorem,
O adeò illustri digne minister hero!
Quis non invideat frater tibi muneris illud?
Quis tua non laudet sidera φιλομαθής ?
Cùm musis musæ famulantur, et artibus artes,
Majori (ut fas est) obsequiosa minor;
Nec melior lex est, nec convenientior æquo,
1Quàm siet astronomo servus ut astrologus.

1 Quam quòd et astronomo serviat astrologus ?

Ed. 1734.

EPILOGUS ETHIOPISSE,+

AD TERENTII EUNUCHUM.

Ο

PPROBRIUM in sexûs, statuâ taciturnior

Et pro personâ dramatis umbra fui. [ipsâ; Sic author voluit, sic Afræ haud candidus Afer; Quàm non humanum! quàm populare parum! Quin tandem adventum vobis, festiva corona, Ipsa meis verbis gratulor, ore meo.

Spectatum venio : venioque, ut specter et ipsa ;
Est etiam in nostro multa colore fides.
Est mea (siqua mihi est) sine fuco, fraude, vel arte,
Nescia mutari forma, suîque tenax.
Unguentis utor nullis, medicamine nullo;
Quid juvet, ignoro, regia mellis aqua.
Nec maculis stellata hic interspergor et illic;
Non equidem nigrâ nigrior esse velim.
Lotio sola mihi est de purâ et simplice lymphâ;
Et vereor, quàm sit vanus et iste labor.
At nivei mihi sunt, pæti sine pulvere, dentes;
Quale nec Indorum purius albet ebur.

+ First appeared in ed. 1734, p. 110.

144

EPILOGUS ETHIOPIA.

Sideribus similes fulgere videtis ocellos,
Angliacam possent qui decorâsse nurum.
Mollitiem talpæ superant mea labra: quis, ecquis
Libabit-quàm sint oscula mollicula?
Hæc ego liberiùs; sed salvo, ut spero, pudore:
Cernitis, ingenuus signat ut ora rubor!

Sin minùs oblectem, tot flammas inter et ignes;
(Usque adeo est nostræ lux inimica cuti)
Si placet, extingui tantùm mandate lucernas;
Protinus in tenebris altera Thais ero.

« ПредишнаНапред »