Графични страници
PDF файл
ePub

6

Oracula quidem in carminibus celebrârant poetæ, oracula templorum sacerdotes, commodorum ab iis, qui oraculis credebant, crescentium memores, semper collaudaverant: et in ludis exhibendis et in quotidiano labore ominibus parebatur: quas ob causas Græci ferè vitam ipsam cum tam antiquis et usitatis sacris se perdere sensissent. Nonnunquam tamen intemperatum et immodicum et furiosum, ut ita dicam, oraculorum amorem cohibere conabatur; affirmato non sanctas Deorum voces de nugis poscendas, sed si quis perplexa et tortuosa investigare velit, tum deos consulere debere. Quæcunque denique Deus intra vires humanas posuisset, vel quorum mentem humanam fecisset capacem, hæc omnia opus esse vel manibus vel ingenio homines ipsos elaborarent: unum præterea Deum, qui mundum a se fundatum conservaret, memorabat: idem tamen "Deos" pariter atque "Deum" colebat, et quando amicum, sacrificiorum oraculorumque contemptorem, ad officium revocabat, argumento, ex Unius' Dei operibus adducto, usus est. putandum est plurima, quæ vulgo necessaria videbantur, despexisse Socratem, secum constituentem neque certum finem his rebus posse inveniri neque desiderandum esse: solum curâsse ne quid Deo purissimo et sanctissimo indignum cum rebus illis commisceret, quas de naturâ Deorum cogitasset; quo excepto nihil in publicis ritibus, quin innocui acciperentur, obstitisse. Quanto studio publicam religionem sit secutus, hoc probat memoratu dignissimum. Quum enim *nescio quis illum interrogâsset, crederetne fabulæ de Borea et Orithyia narratæ quæ vero voluptuosa Deorum mores atrociter turpavit-respondit sese bene nôsse plures et optimos viros, qui hanc fabulam explicare tentassent; sed sibi si liceret, quod liberet, facere, intactam inexplicatamque relinquere velle. Nam si hanc primam explicaret, tum

5 Xenophontis Memorabilia, i. 1. 8, 9.

6 Xenophontis Memorabilia, iv. 3. 13.

7 Xenophontis Memorabilia, i. 4.

8 Platonis Phædrus, 22.

Hinc

Chimæram, et Gorgonas, et multa alia non minus mirabilia explicanda, quo studio totam vitam consumere necesse esset, sibi autem non tempus esse talibus studiis: sibi nihil valere nisi divinum illud " γνῶθι σεαῦτον” quo imperfecto studia aliena sibi perridicula videri.

Ipse quidem Herodotus, unus ex maximis Græcorum scriptoribus, dicit "Homerum et Hesiodum deorum ordines fecisse, qui nomina Deis imposuerint, officiisque et honoribus discretis, formas quoque descripserint." Quæ quum in tam noto illustrique scriptore extent, optime declarant neminem fere inter Græcos, sapientis nomine dignum, gentis suæ religionem magni pependise, solumque inter vulgus ritus deorum reverentiam adeptos. Quod clarius effecit ipsum illud, publici cultus renovatio, quam circa tempus Socraticæ mortis maximo cum vigore exsequebantur Athenienses. Republicâ enim turbatâ, et Lacedæmoniorum victoriis et Triginta Tyrannorum regno concussâ, imperium populare et populares cupidines plus justo sese extendebant. Hinc furor in Socratem sævissime exarsit, hinc partim tantum fuit in Anyto sociisque ejus de religione servandâ studium. Nimirum non quod optimas sanctissimasque degentes vitas, vere Socratem Deorum contemptorem juvenumque corruptorem putassent, sed quo popularem auram captarent, virtutis intaminatæ obliti, philosophum illum hi viri accusabant. Denique ergo nobis videtur Socrates, etsi multa in fide publicâ veritati contraria extare viderit, his omnibus condonasse, bonorum, quæ malis ubique interspersa essent, amantissimus: neque voluit novæ religionis auctor fieri, quia noverat Deos, quos colebat, ab antiquis temporibus fuisse cultos, nec sese, qui vix adhuc mentem suam intueri posset, certo talem esse, qui gentis totius fidem commutaret.

9 Herodotus, ii. 53. Οὗτοι δὲ (Ησίοδος καὶ Ὅμηρος) εἰσιν οἱ ποιήσαντες θεογονίην Ελλησι, καὶ τοῖσι θεοισι τὰς ἐπωνυμίας δόντες, καὶ τίμας τε καὶ τέχνας διελόντες, καὶ εἴδεα αὐτῶν σημήναντες.

Nunc autem id mirum divinæ voluntatis signum investigemus, quod viri hujus animo infixum, sicut gubernaculum, vitæ cursum in bona dirigebat. Primum igitur de rebus, quas hæc vox suggereret, aut vetaret, exemplis in lucem productis, disseramus: deinde, quantam in viro habuerit potestatem, et qualem illam putârit, cogitemus. Pauca quidem et incerta de signi naturâ nobis supersunt; quod tamen ex hâc fragili materie exstruatur, videndum est.

12

Satis verò constat hoc signum 10 esse vocem, quæ teneris ex unguibus Socratem hortabatur, neque tamen de vocis officiis consentiunt ipsi amici, qui vitam philosophi accuratissimè depinxerunt. Quam Plato revocare solum, si qua in errorem vagaretur, affirmat, Xenophon" contra declarat sæpius illum, in res bonas tendentem, impellere, nonnunquam tamen in contraria inclinatum revocare. Quæ verò arctius investigata vix inter se discrepabunt. Plato enim nihil nisi plane negat vocem, dum revocat, impellere, quocirca rebus illis, quibus vox non prohibuisset, uti philosopho licere, neque ex illis periculum erupturum. Itaque in defensione suâ Socrates, ob vocis silentium tam continuatum in vitâ extremâ, omnia quæ eo tempore accidebant, commoda sibi constituit eventura. Xenophon autem non tam certò definit, quæ vox mandaret ipsa, quæque vocis in silentio philosophus putaret sibi facienda. Sed hic pauca, quæ vox illa admonebat, proponere oportet. Negotia igitur 13 suscepturum prohibuit, quia sapientes optimique viri, qui vulgi cæco furori obstent, vitas hoc modo periclitari haud debeant. Neque minus 14 vocis audiens aliquid temporis Alcibiadem vitabat, quia ille primâ juventute ardentior monita magistri exsequi noluisset. "Idem 15 quoque, quum apud Delium male pugnatum esset,

10 Platonis Apologia, 30.

11 Xenophontis Memorabilia, i. 1, 4. 12 Platonis Apologia, 31.

13 Platonis Apologia, 14.

14 Platonis Alcibiades, ii. 101.

15 Cicero de Divinatione, i. 54.

fugeretque cum Lachete; ut ventum est in trivium, eâdem, quâ ceteri, fugere nolebat. Quibus quærentibus, cur non eâdem viâ fugeret, dixit se a deo deterreri; tum quidem ii, qui aliâ viâ fugerant, in hostium equitatum inciderunt." Sæpius etiam amicis dissuasit, ne minima quædam et nugatoria susciperent. Sed non in omnibus rebus, quæ dubia videbantur (quod vero mirandum est) hâc voce utebatur, utpote 16Xenophonti consulenti, Cyrumne sequeretur, humanum modo suum esse consilium dixit, et ad Apollinem de rebus incertis se censere referendum.

Aliis autem exemplis prætermissis, satis cognito, quantum in vitam moresque Socratis hæc vox valuerit, recurrit quæstio, qualem fuisse putaverit? Maximam esse fidem daμoviov, ut ita dicam, satis constat; utrum autem infernorum an superiorum voci deorum obsequium dabat? Hi enim, quum vocem Dei vix in tanto errore audiri posse constituerint, unum ex illis dolis, qui crebrius, ut oracula, viros antiquos decipiebant, hanc vocem fuisse asseverant: contra illi, Socratis mores quum cernant tam perfectos, atque altiores quam pro ignaris iis temporibus, ipsum, vatibus Judaicis similem, a Deo inspiratum esse affirmant. Iter tamen medium inter hæc extrema patet; equidem neque fraudulentum neque inspiratum Socratem fuisse credo. Cultu enim exsequendo studiosus, neque pectoris sui explorandi inscius, propria quædam munera demisisse numen et in mentem intulisse-quorum in numero vocem esse-sibi fingere cœperat. Neque falsa Græcis hæc sententia videbatur, namque" Phoebus ipse, Græcæ religionis maximus auctor, per ministrantis ora hoc vulgaverat, Socratem Græcorum esse sapientissimum. Quod quum ab ipso oraculo Chærephon amicus accepisset, Socratesque primò noluisset tam incredibili oraculo credere, denique tamen plurimorum sapientiâ doctorum tentatâ, et re accuratè perpensâ, vera esse Dei verba constituit, quod solus ipse

16 Cicero de Divinatione, i. 54.

17 Platonis Apologia, 6.

veritatis sese ignarum esse senserat. Hanc certò sapientiam, Dis faventibus, cælo esse demissam, atque eodem modo vocem illam esse divinæ benevolentiæ signum putavit.

Itaque apparet neque falsam coluisse religionem, neque parum Deos patrios per vitam habuisse. Haud tamen aperte in castra superstitionis signa movit, quum talis belli auctor haberi nollet, nescius ipse, veteris fidei irruptis munimentis, qualem efficeret mutationem, quantumve novitatis inferri deberet. Hinc etiam invenimus illum ipsum qui nimiæ religioni sese inimicum edixerat, quâdamtenus signis vocibusque incertis paruisse, eundem non oraculorum neque rerum divinarum contemptorem. Haud alias religiones, aliosque philosophandi modos, victura erat Socratis imperfecta religio. Tunc autem antiquorum fides maximo gressu ad veritatem incedebat; tunc flosculus, ut ita dicam, plenam expandebat speciem. O diem lugendum, quo cecidit tot bonorum auctor, qui oculos Atheniensium levibus sophistarum rationibus recluserat, qui solus in toto præteritorum annorum cursu, Christianam, ut ita dicam, virtutem excoluit! Divinâ tamen curâ periit fides Socratica: quæ tam libera vitiis erat, ut nostræ fidei, si in discipulorum cætu extensa multos annos durasset, haud indignum sese monstravisset æmulum.

Optimum quoque et in vita et in morte sancti viri exemplar stetit, ipsosque Athenienses, insolitâ audaciâ tam iratos, patientiæ tamen memoresque constantiæ, moerore gravissimo mortuus affecit. Etsi ergo Socratem alii culpaverint, quod nullam fidem sibi exsculpserit, famam tamen veriorem adeptus est, præceptum illud, in Delphico templo cælatum, intuitus, cognitoque sese melius humili vitâ quam novis opinionibus Deo placiturum. Apage somnia Thalis et Physicorum, clamavit, nihil nisi virtutem quærimus, omnia bona humana ex virtute pendent."

66

Aliquis tamen objiciat æquales ejus condemnasse Socratem. Sed nos, etiamsi dolorem Atheniensium post viri mortem omittamus, meminisse oportet semper odium pœnamque

« ПредишнаНапред »