Графични страници
PDF файл
ePub

QUID DE DEO ET DEI CULTU SENSERIT

SOCRATES?

Quod est ante pedes nemo spectat; cæli scrutantur plagas.
Cic. de Divin. ii. 13.

VETUS erat opinio inter antiquas gentes, ab heroicis ducta temporibus, atque omnium populorum consensu firmata, omnia et viva et vitâ carentia divinum aliquid intus fovere, neque amnes nisi motu divino devolvi, et ex arborum foliis nymphas prætereuntibus irridere. Alii dixerunt legem naturalem esse divinam, eamque vim obtinere imperantem prohibentemque contraria. Nostra enim Dei perceptio, per quam invisum et ignotum habemus illum, grandior erat quam pro humili et obscuratâ antiquorum mente. Haud enim intelligebant, quomodo Deus, qui motus stellarum, orbis terræ revolutiones, vices temporum, denique animantum vitas dirigere solebat, formâ ac figurâ omnino careret, neque locum certum habitaret. Itaque cœtum sibi fingebant Deorumque concilium, qui alii aliis fungentes officiis, rerum cœlestium humanarumque cursum direxissent ab æterno inque æternum essent directuri. Certo omnes philosophi sempiternum esse deum voluerant; nemo fere, quamvis mundum et deos ipsos ab aliquo initio ordiri confiteretur, rerumque originem semper scrutaretur, sua verba vera esse probabat. Vulgo enim et in philosophorum libris Dii immortales esse dicebantur, sed si quis accuratius hos libros inspexisset, aut a scriptoribus quæsivisset, num omnes, qui illo tempore Dei haberentur, hoc nomen semper habuissent, tunc illud denegare coacti, ipsa religionis principia vana esse monstravissent. Deorum quoque culpæ, et præcipue amores illi, si philosophis essent objectæ, nihil erat quo patrium defenderent cultum. Qui tamen si stabiliori exstructus esset fundamento, vix corda populi, etsi plures hoc desiderâssent,

fide puriori poterant imbui.

Quum autem tot templa et consecrata essent, quum tot

deorum et heroum longo usu sacerdotes se præberent veteris cultus conservandi cupidissimos, nonne insolito cordis humani motu illa religio debuit everti? Plurimi tamen, harum rerum inscii, quæsierunt cur Socrates, qui tantopere mores auditorum afficere posset, haud pari modo Græcorum superstitionem mutare tentaret; quibus si respondere volumus provehentes quid de Deo senserit, optimum dabimus responsum.

Nemo sane ante Socratem tantam rerum divinarum curam

cum vitæ diurnæ negotiis commiscuerat. Quanquam enim multi viri studio naturæ deorum se devoverant, ferè tamen in loca deserta abeuntes, ubi hanc secum in orbis et cœli motibus expressam contemplarentur, vitam degerunt. Ille tamen, sicut' vir nostris temporibus non tam remotus, hominum sententias cogitationesque non in desertis sensit inspiciendas, in urbibus autem commorantem veram humanæ gentis speciem se posse ediscere. Hinc illam rationem contra alterius opinionem disserendi elaboravit, ut, quum is, qui disputare cum ipso vellet, dixisset, ipse contra diceret. Quâ de re tam raro de Dîs ipsis disputabat, neque difficile erat inimicis illum impietatis accusare. Pauci enim, nisi qui intimos cordium recessus cognoverunt, rivo sermonis superiori altius mentis subterlabi flumen perceperunt. In duas vero partes hæc quæstio se dividet: primum, quid de relligione publicâ et Dîs patriis senserit: deinde autem, cujus modi fuerit divina illa vox, quam dapóviov ipse appellabat, cui semper parebat, et quousque illum hæc vox oraculis conjuncta excitaverit?

Quo tempore gentes per orbem terrarum dispersæ Dei unius obliviscebantur, alii ad cultum Deorum vel heroum, id est hominum divinis virtutibus præditorum, sese vertebant; alii autem, inter quos Ægyptios revocare placet, animalia vel viva vel mortua adorabant, Deique invisi cultum fugerant. His

1 Johnson.

præterea divino nomine indignis, non secus atque hominibus ira, gaudium, odium, amor, quæcunque denique corda humana ullo tempore agitaverint, omnia innata atque insita; neque regnum illis perpetuum, sed invicem expulsi bellum inter sese sæpius commovebant. Carmen quoque maximum omnium, quæ antiqui poetæ cecinerunt planissime demonstrat quantis iris excitarentur mentes Olympiorum, neque multi, bello spreto, spretisque mortalium discordiis, quieti remanserunt. Itaque breves intra annos orti sunt philosophi, qui, Physicorum nomen sibi vindicantes, Deos haud immortales esse affirmabant, novasque sibi rerum naturalium origines, hic æthera, ille ignem, alii alia deligebant. Tum viri inania colligentes somnia, quum turpissima majorum relligio displicuisset, Chao mundum genitum esse fingebant, aliis quibusdam additis, dignis tantummodo quæ versu illo includerentur,

[blocks in formation]

De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti."

Hæc verum inepta viros, mente quâdam et ingenii particulâ imbutos, tristissimos reddiderunt, qui mutationis aliquid ritibus jam inferre cupiebant.

Tales inter viros facilè princeps enituit Socrates, qui signis admonitus, quæ divina habuit, hoc magnoperè desiderabat, neque tamen ipse inter res varias versatus cupidini satisfacere poterat. Semper enim, qui philosophos, rerum naturalium studiosos, contemneret, atque homines sese intueri debere crederet, humanum animum investigare constituit. Primus igitur de virtute quærebat, primus homines, sacra vitæ diurnæ negotiis conjungendo, duxit ad præceptum illud, ne quis inerti, quasi sanctæ vitæ se devoveret, sed inter homines omnia, quæ sibi recta et bona videantur, faciendo, undique

Dei amorem curamque justitiæ disseminaret. Deos igitur percepit Socrates, si humanis iris soleant commoveri, si sit dubium fuerintne æterni, an alii aliis temporibus sint creati, tum vero flocci habendos. Sed quum sæpius bona malis

2 Persius, ill. 83.

superiora essent insita, atque ipse sentiret populi animum non talem esse qui Deo uni crederet, etsi mutationis avidus, omnino id tentare noluit. Quæcunque autem illi suggereret animus, et quamvis in domo secreta secum contemplatus se diem visurum speraret, quo Græci Deos indigno amori et violentiæ subjectos essent rejecturi, quiescebat tamen, haud nescius idem Divinum Numen certo quodam tempore virum emissurum, qui verum gentibus panderet. Ipsi inter homines in mente humanâ curandâ proprius labor erat; alienum vero novam rerum divinarum rationem constituere. Neque tamen Deos patrios spreverat, quomodo enim Melito accusanti respondit? Interrogationibus suis3 Melitique responsis plane judicibus demonstravit, se nec sprevisse nec negasse deos sed Melitum, apertâ adductum inimicitiâ, Anaxagoræ somnia in ipso accusando contexuisse. Non ille in foro Atheniensi vel in vicis de Deorum naturâ disputaverat, non solem calidam ferri massam, neque lunam terram circumagi affirmârat; non novos Deos Dîs patriis conjungere, neque Dîs antiquis honorem adimere cupierat: sanctam ipse semper agebat vitam, neque unquam deorum oblitus misericordiæ, qui non modo divitum precibus aures præbebant, sed pauperes quoque, si modo, quæ bona et conditioni apta essent, precarentur, audire paratissimi erant. Idem quoque hoc solum sibi rogabat Deos bona ultro largituros, qui optime intelligerent, qualia essent bona: qui tamen aurum argentumve, tyrannidem, vel aliquid aliud his simile Deos peteret, non adeo sejunxit ab illo, qui aleam, bellumque, et talia orabat, quippe quæ obscuriorem eventum habere visa essent. Haud enim ominibus oraculisque credulus, magnum tamen, si his aperte obstitisset, periculum expertus esset. Tanta enim oraculorum fides in popularem animum sese insinuaverat, tot annos et maximorum cordibus virorum infixa morabatur, ut non nisi magnum post certamen evelli posset.

3 Platonis Apologia. 14.

4 Xenophontis Memorabilia. i. 3. 3.

« ПредишнаНапред »