Графични страници
PDF файл
ePub

OCEANUS.

ρέεθρα
'Ωκεάνου, όσπερ γένεσις πάντεσσι τέτυκται.

IL. 14. 246.

O Qui principio nondum informata tegebas
Cuncta superfuso terræ primordia fluctu,
Oceane, O subolis cunabula magna futuræ,
Sit non indigno tantos mihi carmine motus
Enarrare tuos; freta seu fulgentia volvis
Tranquillum ridens, ventisve agitantibus iras
Concipis horrendas, spumanti et vortice sævis.

1

Ergo age, prisca hujus mundi repetatur origo, Omnia quum

tenebris cæcâ et caligine mersa,
Condita sub ponto, moles congesta jacebant;
At neque tum deerant vitæ secreta futuræ
Semina, nec lento solita est non percita motu
Unda

per immensum trepidare volubilis æquor.
Scilicet afflatu Divinus Spiritus almo
Usque novos passim stimulos, nova robora pigris
Fluctibus instillat, placidâ et circumvolat alâ
Cuncta fovens; alto qualis quum candida ramo
Impositum nidum circumvolitare columba
Implumi gaudet proli bene sedula, pacem
Desuper excutiens pennis gratamque salutem.

1 Gen. i. 2.

“And the Spirit of God moved upon the face of the waters."

At nova lux oritur, divinis excita jussis,
Cæpit et informem subito percurrere molem,
Jamque semel sensit regni periisse vetusti
Jura Chaos, passimque maris Deus ipse vagantes
Compulit omnipotens fluctus, certosque coegit
Defluere in fines, tranquillo et labier alveo.
Tum quoque Terra caput refluentibus erigit un dis
Æthere sub claro; celsique cacumina montis
Ad cælum tendunt, tanquam referentia laudes
Læta Deo; circumque exsurgere fulva videntur
Littora, quæ possint duro dare vincula ponto,
Oceani et nimiam defendant gentibus iram..

At semel ah ! tantum laxatam immisit habenam Flagitiis hominum et contemptis legibus ira Experrecta Dei ; semel erupere per orbem Attonitum fontes pelagi e secessibus imis, Congerie maria ac terras cælumque tremendâ Miscentes; tamen immeritis qui monstrat amorem Sæpe Deus sceleri ignoscens, iterum æquora justos Repulit in fines, variisque coloribus Irim Pignora perpetuæ dedit haud incerta salutis.

Sæpe tamen reboat, 'claustra indignatus, inani Oceanus fremitu, neque delenire furorem Annorum lapsus potuit.

Primo acrior Eurus Adstrepere, et cælo collectis nubibus atro Agmina ventorum saxosis evocat antris Deinde, ubi jam magis atque magis conferbuit ira, Africus una Eurusque ruunt, Boreasque, Notusque Prælia miscentes : quo turbine concitus ipse

2 Virg. Æn. viii, 728.

Pontem indignatus Araxes.

Erigit Oceanus luctantes æquore cristas
Seque in bella parat. Montes urgentur aquarum,
Queis capita albentes adspergine summa coronant
Humores, saliuntque vadis ; vallesque dehiscunt
In medio; nigrum veluti sinuatus in arcum
Circumstat fluctus. Vexatis æstus arenis
Sævit, et ingentes tremebunda ad littora moles
Horrisono volvit fremitu, collisaque dirum
Saxa gemunt; latera immanis super ardua rupis
Torquetur spuma, et niveo cadit imbre deorsum.
Nec minus interea mugire tonitrua cælo,
Diffindi nubes, commixta effundere fædis
Fulgura cum pluviis. Infelix ! si qua sub illo
Tempore navis iter per tanta pericula tendit.
Nunc summo in fluctu pendet; modo rursus ad imas
Dejicitur valles, vastaque voragine torta,
Aggere et undarum superimpendente, laborat,
Donec jam, trabibus fissis, hiscentia rimis
Accipiunt imbrem latera, et divulsa repente
Excutiunt miseros, undis ludibria, nautas.

Horrenda hæc dictu ; pavidæ sed gratior aura Nubila submoveat menti, numerisque canamus Læta magis lætis; neque enim freta semper amarum Inducunt vultum, nec semper nascitur imber; Composuere iras venti, curruque per æquor Candida Pax volitat, junctis invecta columbis. Diffugiunt nubes ; claro sol fervidus orbe Despicit e cælo rada jam placata ; jubarque Lympha repercussum tremulo vibramine reddit. Ut juvat incerto vestigia ponere cursu Lenta, sub æstivo flavent ubi littora sole, Suave renidentes circum quum murmur arenas

Auditur trepidantis aquæ, lymphæque fugaces
Leniter amplexu castæ dant oscula terræ,
Spuma ubi per scopulos nigrantes lactea passim
Spargitur innumero risu. Quam dulce per undas
Prospicere, et longè candentia cernere vela,
Aurea dum ponto pingit vestigia Phoebus
Fluctibus Eois surgens, fessosve sub undas
Hesperias ubi equos curru vergente reducit.
Haud secus Oceanus risit, quo tempore flavum
Nuda Cytheriaco caput extulit æquore (mendax
Fabula sic veterum) spumis Venus orta marinis.
Tinnula reginam cognovit lympha potentem,
Littoris et saxo mirantis lene susurrat,
Candentesque pedes lambit trepidanter ; at ipsa
Protenus humenti nimios de corpore rores
Excutit, effusos quæ crines inter, ut auro
Innexæ gemmæ, splendenti luce micabant ;
Deinde pedum celeres summo vix flumine plantas
Tingens ingreditur. Puro sic pectore cycnus
Egelidas quatiens plumas dein ore remulcet,
Erectâ et placidos fertur cervice per amnes
Remigio crurum.

Jam flavam attingit arenam,
Et formosa cohors Divam circumstat Amorum;
Mox roseis Horæ pedibus super æthera tollunt,
Inque domos ducunt Divom et cælestia regna.

Quis tamen Oceani potuit lustrare sub alto Marmore quæ lateant, vitreis circumdata muris ? Cui glaucas licuit speluncas visere, et antra Perpetuis subjecta undis, algæque colores Mirari varios ? quisve humida regna domosque Obstupuit? quas ipse habitans (sic fama) tremendum

( Imperium Neptunus agit, Nereusque, sororesque,

Oceani suboles, Nymphæ, Tritonque sonorâ
Insignis concha. Quis monstra natantia ponto
Squamigerumque genus conspexerit omne, sub altis
Fluctibus ut ludant, et prælia marte protervo
Mutua conjungant, pinnisque micantibus orbes
Remigio varient faciles, dum cærula verrunt?
Quisve salem dicet queis fontibus effluat, aut quâ
Vi mare nunc pleno per littora torqueat æstum
Vortice luctantem, certâque resorbeat horâ
Retro subsidens, varia et dum siccat arenas,
Concharum decora et fulgentia saxa recludat?
Sic Ipsi placuit, totum qui temperat orbem,
Providus humano generi, ne immota molestam
Æquora conciperent tabem, et vitiata negarent
Stagna suis vitam, et nobis contagia ferrent.

Nunc age, qui totum squamis fulgentibus orbem Oceane, ut coluber, densoque volumine cingis, Ridenti vultu fallacior! ordine gentes Dic mihi, quæ fortes tua tot subiêre pericla, Ausæ vel fragiles pelago committere naves, Ausæ per vastas minitanti vortice syrtes Ignotam tentare viam; neque sæva frementem Cum canibus Scyllam timuêre, atrove Charybdin Turbine, collisasque truci Symplegadas ictu. Tu prima, 0 opibus pollens Phænicia tellus, Sidereos nautam cælo observare meatus Et distincta poli docuisti signa, Bootes Quæ pigro e curru, stella aut immobilis Arcti Aut Hyades ferrent pluviæ aut ventosus Orion. Tuque Orientis opes externis prima tulisti, Aurea dona, tuoque infectas murice vestes, Thuraque odorata, et gratæ commercia Pacis.

« ПредишнаНапред »