Графични страници
PDF файл
ePub
[merged small][ocr errors]

ARABES.

“Thuriferis Panchaia pinguis arenis."-Virg. Geor. il. 139.

Falsa per ardentem radiis nitet arbor arenam
Plurima, falsa nitet claro procul unda liquore,
Fessa ubi cum parvo' genitrix in gaudia nato
Semireducta gradus tendit, dum lympha recedit,
Sectantesque fugit : nam qua palmeta biberunt
Fallaces undas, sola undæ fulget imago.
Jamque sibi mortem mater desiderat, uni
Illacrymans filî leto ; atque ubi palma tenebras
Una dat, et terræ candentis contegit umbrâ
Frugiferâ spatium, lacrymantem multa relinquit,
Cernere supremos mater non ausa dolores :
At mors non aderat; cælestis nuntius alis
Purpureis superimpendens spes addidit almas,
Dum blandus: diis promittit talia verbis.
Et tenui tectos demonstrat arundine rivos ;
“Surge age, jam puerum vitreas duc fontis ad undas,
Surge age, namque Deus favit tibi sæpe precanti
Optimus, et prognata tuo gens corpore surget
Viribus excellens, nullo vincenda duello.”

Sæcula volverunt orbes, materque sub umbris
Palmarum somno recubavit amata quieto,
Gloria dum subolis dura inter pectora floret,

1 Hagar and Ishmael in the wilderness of Beersheba. 2 Genesis xxi. 12-20.

[ocr errors]

Quem genuit, populi : qui jam deserta frequentat,
Torrida sub radiis solis, vel colligit aurum,
Colligit et flores casiæ cum thure ; neque omnes
Vita quieta juvat, sævo at certamine lætans
Ferrea palatur manus, et cava saxa, ruinasque,
Et lapsas urbes petit, exploratque viarum
Ignota, et sonitum gladiorum percipit, acri
Aure ferox, quos nobilium comitatur equorum
Ignea vis, rapidas prævertens cursibus auras.
Non terra allexit pharetratam fertilis arvis
Lætaque vinetis gentem; non perpetuum Ver,
Non Zephyrus Veris ridens prænuntius almi,
Non oleæ, aut nigra violæ, floresve rosarum.
Non ibi laxabat ferventes blandior agri
Aura sinus, neque pampineâ sub fronde nitebat
Uva rubens vino, vel flavâ campus aristâ.
Sol ibi vastator radios dejecit, et omne
Planum ibi permagnos tumulos collegit arenæ,
Et siluit ventus, nisi quando nuntia pestis
Flamina mortifero fugientibus omine surgunt:
Incassum fugiunt, incassum: adspirat in auris
Forma doli, mortisque chorus circumvolat ater.
Attamen effulsere Oases fervoribus almæ,
Dulcis ubi dulci suffimine copia thuris
In viridi saxo lenem dispersit odorem,
Gratè et cum dominis sitientibus agmina tandem
Fessa camelorum saltus defendit ab æstu.

Tales gens Arabum mores, et talia prata Excoluit, dum sæva inter mysteria Meccæ Pellexit populos miri dulcedine cultus, Mendacique fide vates Mahumeta ; sed illa, Illa fides tristes instauravitque tumultus,

Bellaque virginibus miseris deflenda, trisulcis
Oppositos linguis flammarum vincere muros
Ausa, atque horrendas illa intulit urbibus iras.
Ne tamen ah! nimium culpent antiqua futuræ
Sæcula fallentem gentes; nam lumina vidit
Stellarum non digna coli, sollemniaque astris
Dona feri vanis, quæ per deserta micanti
Lata vagos Arabas radio duxere; videntem
Tristitiæ nebulâ vatem circumvenit horror.
Quid memorem humanas ut solus fugerit urbes,
Et prope maternum tumulum, secretaque ad antra
Duxerit hunc requietis amor, fideique cupido ?
Mox tamen erumpit, pugnasque instigat in hostes,
Desertisque* Hiræ caveis, accingitur armis
Divinis, nam quid nisi divina impulit ira,
Quæ subito belli tædam incendere, cohortes ?
Haud mora, Bederi campos victoria prima
Cælitus insignit, quum mixtus limpida sanguis
Flumina turpavit, sitiensque exercitus irâ
Accinctam Nemesin sensit palmeta flagellis
Mortiferâque amnem male custodire caterva.
Attoniti trepidare metu ; pars ista sagittas
Arcubus errantes mittit; pars versa retrorsum
Investigat iter: frustra : non certior aprum
Rauca volutabris inclusum voce secuta est
Turba canum dirâ; neque cassis certior unquam
Pennigeras decepit inextricabilis error:
Sic periere omnes civili morte perempti.
Inde triumphalem sequitur Fortuna prophetæ

3 Before Mahomet's time the Arabs were star-worshippers.

4 Hira was a mountain, in whose caves Mahomet passed much of his time in religious contemplation.

5 The battle of Beder, the first victory gained by Mahomet, was fought A.D. 623

Ipsa viam, seu quum Meccæ manus invida leges
Accepit domini, seu quum gratissimus idem
Sensit amicitiam profugus, coluitque Medinam.
Ille ibi mirandi divina volumina? libri
Edidit, et cæli finxit nova gaudia, finxit
Pomigeros lucos sylvarum, et amæna vireta.
Ruraque descripsit superæ cælestia terræ,
Rura, in queis vites collis juga celsa racemis
Ornarent, lassosque viros ubi plurima virgo
Lenirent prope myrtetorum umbracula amoris
Vocibus, et canerent heroum Martia facta.

Ætheriasque domos idem conscendit, et ignes Transiliit nitidos stellarum, argentea cæli Tecta, adamante poli convexa et iaspide cincta, Sideraque auratis cæli suspensa catenis. Ille etiam ad sedem penetravit numinis ipsam, Fugerat ut claro regiones lumine claras, Et medias lucis tenebras ; tum protulit ipse, Ipse Deus palmas, atque imo frigida cordi Inspirata anima est, et lætæ suaviter auræ Cingebant vatem, et fragrantes thuris odores.

Talibus heu ! tellus infortunata dolorum Artibus imperium cessit: latéque per orbem Relligio illa egit currum, strepitumque rotarum Funestum excivit stridens : modo vadit in arva Indica, ubi Ganges agros illustrat arenâ Auriferâ, modo Parthorum, modo Persidis aras

6 Mecca opposed, while Medina supported the cause of Mahomet. 7 These lines refer to the Koran, and the delights of the Mahomedan paradise.

8 Mahomet gave out that he ascended to heaven with the angel Gabriel. Vide Irving's Life of Mahomet, chap. 12.

« ПредишнаНапред »