Графични страници
PDF файл
ePub
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Omnia poft obitum figit maiora vetustas.

Maius ab exsequiis nomen in ora venit.
Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces?

Fluminaque Aemonio cominus isle viro ?
Idaeum Simoenta Iovis cunabula parvi?

Hectora ter campos, ter maculasse rotas?
Deiphobumque, Helenumque, et Pudilamanta fine

armis,
Qualemcunque Parin via sua noffet humus.
Exiguo fermone fores nunc, Ilion, et tu

Troja bis Oetaei numina capta dei.
Nec non ille tui casus memoratur Homerus,

Pofteritate suum crescere fentit opus,
Meque inter feros laudabit Roma nepotes.

Illum post cineres auguror esse diem.
Ne mea contemto lapis indicet ossa sepulcro,

Provisum est, Lycio vota probante deo.
Carminis interea nostri redeamus in orbem,

Gaudeat ut folito tacta puella fono,

[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

S. B. I. S. 73.

Die meisten seiner Gedichte ha: ben, ihrer Form nach, elegischen Charakter und Versbau; vornehmlich aber gehören die fünf Bücher feiner sogenannten Triftium, oder Klagen über feine Verbannung, hieher. Ein so nahes, inniges Interesse des Dichters låfft lauter Natur und Sprache des Gefühls erwarten; beide aber vermisst man in diesen Elegieen nur allzu oft, und wird dafür durch delt, hier müssigen, Aufwand feiner Phantasie, und durch den schenen Wohlflang seiner Verse, nicht genug entschädigt. Nicht selten reisst er sich und den Leser auf eiumal aus aller Rührung und Theilnehmung durch ganz zwecklose Vergleis chungen, oft sogar durch Antitheren und Wortspiele. Eine der schönsten, obgleich von den bemerkten Fehlern nicht gang freie, Elegie ist die folgende, worin er feinen Abschied aus Rom, und die Nacht schildert, in welcher er in reine Vers bannung gieng.

[ocr errors]

Cum fubit illius triftiffima noctis imago,

Quae mihi fupremum tempus in Urbe fuit; Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui;

Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. lam prope lux aderat, qua me difcedere Caesar

Finibus extremae iufferat Ausoniae.
Nec mens, nec spatium fuerant fatis apta paranti:

Torpuerant longa pectora noftra mora.
Non mihi fervorum, comitis non cura legendi:

Non aptae profugo vestis opisve fuit.
Non aliter ftupui, quam qui lovis ignibus iaus

Vivit; et est vitae nefcius ipfe fuae.
Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit,

Et tàndem fensus convaluere mei;
Adloquor extremum moestus abiturus amicos,

Qui modo de multis unus et alter erant. Uxor amans flentem flens acrius ipla tenebat,

Imbre per indignas usque cadente genas.

Nata

Ovid.

[ocr errors]

Nata procul Libycis aberat diversa sub oris:

Nec poterat fati certior efle mei.
Quocunque adfpiceres, luctus gemitusque sonabant:

Formaque non taciti funeris intus erat.
Foemina, virque, meo pueri quoque funere moerent:

Inque domo lacrimas angulus omnis habet.
Si licet exemplis in parvo grandibus uti;

Haec facies Trojae cum caperetur, erat.
Iamque quiefcebant voces hominumque canumque:

Lunaque nocturnos alta regebat equos.
Hanc ego fufpiciens, et ab hac Capitolia cernens,

Quae nostro frustra iuncta fuere Lari;
Numina vicinis habitantia sedibus, inquam,

Iamque oculis nunquam templa videnda meis,
Dîque relinquendi, quos Urbs habet alta Quirini ;

Este salutati tempus in omne mihi!
Et quanquam sero clypeum poft vulnera fumo;

Attamen hanc odiis exonerate fugam,
Coelestique viro, quis me deceperit error,

Dicite; pro culpa ne scelus esse putet.
Ut, quod vos fcitis, poenae quoque fentiat auctor,

Placato possum non miser esse Deo.
Hac prece adoravi Superos ego; pluribus uxor;

Singultu medios praepediente fonos.
Illa etiam ante Lares passis prostrata capillis

Contigit exstinctos ore tremente focos:
Multaque in aversos effudit verba Penates,

Pro deplorato non valitura viro.
Iamque morae fpatium nox praecipitata negabat,

Verfaque ab axe fuo Parrhasis Arctos erat.
Quid facerem? blando patriae retinebar amore:

Ultima sed iussae nox erat illa fugae.
Ah! quoties aliquo dixi properante, quid urges !

Vel quo festines ire, vel unde, vide.
Ah! quoties certam me sum mentitus habere

Horam, propofitae quae foret apta viae.
Ter limen tetigi; ter fum revocatus: et ipse

Indulgens animo pes mihi tardus erat.
Saepe, Vale dicto, rurlus sum multa locutus;

Et quafi difeedens ofcula fumma dedi.

Saepe

Ovid.

Saepe eadem mandata dedi, meque ipfe fefelli,

Relpiciens oculis pignora cara meis.
Denique, quid propero ? Scythia est, quo mittimur,

inquam:
Roma reliquenda est: utraque justa mora est.
Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur:

Et domus, et fidae dulcia membra domus,
Quosque ego fraterno dilexi more sodales.

O mihi Thesea pectora iuncta fide!
Dum licet, amplectar: nunquam fortasse licebit

Amplius in lucro, quae datur hora, mihi eft.
Nec mora, sermonis verba imperfecta relinquo,

Complectens animo proxima quaeque meo.'
Dum loquor, et flemus; coelo nitidissimus alto,

Stella gravis nobis, Lucifer ortus erat.
Dividor haud aliter , quam fi mea membra relin-

quam :
Et pars abrumpi corpore visa suo est.
Sic Priamus doluit, tunc cum in contraria versus

Ultores habuit proditionis equos.
Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum;

Et feriunt moestae pectora nuda manus.
Tum vero coniux, humeris abeuntis inhaerens,

Miscuit haec lacrymis triftia dicta suis:
Non potes avelli: fimul, ah! fimul ibimus, in-

quit!
Te fequar, et coniux exulis exul ero.
Et mihi facta via est: et me capit ultima tellus.

Accedam profugae farcina parva rati. Te iubet e patria discedere Caesaris ira ;

Me pietas: pietas haec mihi Caesar erit. Talia tentabat: fic et tentaverat ante,

Vixque dedit victas utilitate manus. Egredior (five illud erat fine funere ferri)

Squallidus immissis hirta per ora comis. Illa dolore gravis, tenebris narratur obortis

Semianimis media procubuisse domo. Utque resurrexit, foedatis pulvere turpi

Crinibus, et gelida membra levavit humo; Se modo, desertos modo complorasse Penates; Nomen et erepti saepe vocale viri;

Nec

Ovid.

Nec gemuiffe minus, quam fi nataeve meumve

Vidiffet structos corpus habere rogos:
Et voluisse mori; et moriendo ponere sensus:

Respectuque, tamen non potuiffe mei.
Vivat; et abfentem, quoniam fic fata tulerunt,

Vivat; et auxilio sublevet usque suo!
Tingitur Oceano custos Erymanthidos Ursae,

Aequoreasque suo fidere turbat aquas:
Nos tamen Jonium non noftra findimus aequor

Sponte: fed audaces cogimur elle metu.
Me miserum, quantis increfcunt aequora ventis;

Erutaque ex imis fervet arena vadis!
Monte nec inferior prorae puppique recurvae

Infilit, et pictos verberat unda Deos.
Pinea texta sonant; pulfi stridore rudentes.

Adgemit et noftris ipfa carina malis.
Navita, confessus gelido pallore timorem.

Iam fequitur vićtam, non regit arte, ratem.
Utque parum validus non proficientia rector

Cervicis rigidae fraena remittit equo:
Sic; non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,

Aurigam video vela dediffe rati.
Quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,

In loca jam nobis non adeunda ferar.
Nam procul Illyricis laeva de parte reli&is,

Interdicta mihi cernitur Italia.
Definat in vetitas, quaefo, contendere terras,

Et mecum magno pareat aura Deo.
Dum loquor, et cupio pariter timeoque revelli,

Increpuit quantis viribus unda latus!
Parcite, caerulei, vos parcite, numina ponti

Infeftumque mihi fit fatis effe lovem!
Vos animam faevae fessam subducite morti,

Si modo, qui periit, non periiffe poteft.

[ocr errors]

Pedo

« ПредишнаНапред »