Графични страници
PDF файл
ePub

Tunc memini clarique ducis, fatrisque verendi,
Intempestivis ossa cremata rogis:
E memini Heroum, quos vidit ad æthera raptos,
Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ;
Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

"Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,

Et quòd in berbosos jus tibi detur agros? Quòdque afilata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ? Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cœlo
Evehitur pennis, quamlibet augur, avis.
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis ;

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus.
Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobiléque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideámque animam sede fugâsse suâ ?"
Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phoebus, ab Eoo littore mensus iter :
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,
Condiderant oculos nóxque sopórque meos:
Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro;

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cùm juga sole rubent,

Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles, Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos, Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favonî, Aura sub innumeris humida nata rosis, Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce! mihi subitò Præsul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dúmque senex tali incedit venerandus amictu,
Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ. [lutat, Quisque novum amplexu comitem cantùque sa

Hósque aliquis placido misit ab ore sonos;
"Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca."
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos;
Talia contingant somnia sæpe mihi!

ELEG. IV. Anno Etatis 18.

Ad Thomam Junium præceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem'.

CURRE per immensum subitò, mea litera, pon

tum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros; *Thomas Young, now pastor of the church of

Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti“. Et festinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleámque suis comitatam Dorida Nymphis;
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgæ mænia fleete gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamå,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves: Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;

Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi, quàm tu, doctissime Graiûm,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios, illo præunte, recessus
Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriósque hausi latices, Clióque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon, Induxitque auro lanea terga novo;

Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur,cursúque Eurum præverte sonorum;

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo: Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum Versantem, aut veri Biblia saera Dei ; Cœlestive animas saturantem rore tenelias,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modò adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa
modestos,

Verba verecundo sis memor loqui:
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen, Ipse quod ex omni parte levare nequit ? Arguitur tardus meritò, noxámque fatetur,

English merchants at Hamburgh, was Milton's private preceptor, before he was sent to Saint Paul's school. This Thomas Young was doctor Thomas Young a member of the Assembly of Divines, where he was a constant attendant, and nuus, defended by Milton; and who from a Lonone of the authors of the book called Smectymdon preachership in Duke's Place was preferred by the parliament to the mastership of Jesus Col. lege in Cambridge.

[blocks in formation]

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem, Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Eternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertásque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus: Talis et, horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos; nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intenténtque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Déque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutns;
Ille tibi custos, et pugil ille tibi:
Ille, Sionææ qui tot sub manibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris;
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,

Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditúrque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuráque alta virûm. Et tu (quod superest miseris) sperare memento.

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares.

[blocks in formation]

Castalis ante oculos,bifidúmque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt ; Concitáque arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intus agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines; Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli, Pérque vagas nubes corpore liber eo; Pérque umbras, pérque antra feror, penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora deûm ; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint isto reddita dona modo. Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis, Instituis modulos, dum silet omne nemus:" Urbe ego, tu sylvå, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Vers lo! rediere vices; celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniáque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis

[blocks in formation]

Cingit ut Idram pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillus,

Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos, Tænario placuit diva Sicana deo. Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores, Mellitásque movent flamina verna preces : Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alá, Blanditiásque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores Terra, nec optatos poscit egena toros; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus Præbet, et hinc titulous adjuvat ipsa tuos : Quòd, si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe cocmptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus, abdit opes. Ah quoties, cùm tu chvoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas, "Cur te," inquit, "cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula Mater aquis? Quid tibi cum Tethy? Quid cuin Tartesside lymphân ?

Dia quid immundo peruis ore salo? Frigora, Phoebe, meâ meliùs capabis in umbrâ; Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ ; Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces, circum mulcebit lenè susurrans Aura per humentes corporafus rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaetonteo fumidus axis equo : Cùm tu, Phoebe, tuo sapientiùs uteris igni ; Huc ades, et gremio lumina pone meo.' Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

"

[blocks in formation]

Littus, lo Hymen! et cava saxa sonant. Cultior ille venia, tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amani gaudia veris, Virgineos auro cincta puella sinus: Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenà modulatur arundine pastor, Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Novita nocturno placat sua sidera cantu,

Deiphinásque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa deos.

Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro ; Sylvanúsque sua cyparissi fronde revinctus, Semicapérque deus, semideúsque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis, Per juga, per solos expatiantur agros. Fer sata luxuriat fruticetáque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;' Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Fau

nus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes; Jámque latet, latitánsque cupit malè tecta videri, Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet: Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto, Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo. Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris Sæcla; quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lentè rapidos age, Phœbe, jugales, Quà potes, et sensim tempora veris eant; Brumáque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat et nostro scrior umbra polo.

ELEG. VI.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua car◄ mina excusari pos'uluss et si solito minùs essent bona, quod inter lantilias, quibus erat ab amicie exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc hobuit responsum,

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu, distento, fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamémque co-
lámque ;

Crede mihi, vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm benâ solennes epulas, hilaiémque Decembrem,

Festáque cœlifugam quæ coluere deum, Deliciasque refers, hiberni quadia ruris Haustáque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin? [amat.

[bos,

Nec puduit Phoebum virides gestâsse corymAtque hederam lauro præposuisse suæ. Sa piùs Aoniis clamavit collibus, Euce! Mista Thyoneo turba novena choro. Naso Corallais mala carmina misit ab agris: Non illic epulæ, non sata vitis erat. Quid nisi vina, rosásque, racemiterumque Ly、

æum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis? Pindaricósque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimóque madens Lyricen Romanus laccho, Dulcè canit Glyceran, flavicomámque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso inensa paratu Mentis alit vires, ingeniúmque fovet. Massica fæcundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusúmque per intima Phabum

Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres, Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te

Numine composito, tres peperisse deos. Nunc quoque Thréssa tibi cælato barbitos auro Insonat, arguta mollitèr icta manu; Auditúrque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi, dum psallit ebur, comitatáque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor ;
Pérque puellares oculos, digitúmque sonantem,
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Cerésque, Venúsque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroásque pios, semideósque duces,

Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriáque è puro pocula fonte bibat.
[tus,
Additur huic scelerisque vacans, et casta juven-
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis, veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos, augur, iture deos.
Hoc ritn vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senémque
Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseia Phoebados aulam,
Et vada femineis insidiosa sonis;
Pérque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos ;
Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam,)
Paciferum canimas cœlesti semine regem,

Faustáque sacratis sæenia pacta libris ; Vagitúmque Dei, et stabulantem paupere tecto, Qui suprema suo cum Patre regna colit ; Stelliparúmque polum, modulantésque æthere

[blocks in formation]

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deusulus
ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summa radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina
noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;
Prodidit astantem mota pharetra deum :
Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addiderátque iras, sed et has decuisse putares,
Additerátque truces, nec sine felle, minas.
"Et, miser, exemplo sapuisses tutiùs," inquit,
"Nunc, mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere, Parthus eques:
Cydoniúsque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeúsque comes.
Jupiter ipse licèt sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera, quæ dubitas, meliùs mea tela do
cebunt,

Et tua non levitèr corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem."
Dixit; et, aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent. [rum,
Turba frequens, faciéque simillima turba dea-
Splendida per medias itque reditque vias:
Auctáque Ince dies gemino fulgore coruscat ;
Fallor? An et radios hinc quoque Phoebus

habet?

Hæc ego non fugi spectacula grata severus ;
Impetus et quò me fert juvenilis, agor;
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè al is supereminuisse notabam;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus:
Nec mora;
nunc ciliis hæsit, nunc virginis orig
In silit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi mille locis pectus inerme ferit.
Protinùs insoliti subierunt corda furores;

M m

Uror amans intus, flammáque totus eram.
Interea, misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis, non reditura, meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera
votum,

Raptáque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos:
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,
Fortè nec ad nostras surdeat illa preces!
Crede mihi, nullus sic infelicitèr arsit ;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cùm sis deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O! certè est mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis, nec minùs igne, potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme, furores; Nescio cur, miser est suavitèr omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studióque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque ætas prava magistra fuit :
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, adimissum dedocuitque jugum.
Protinùs, extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus!.

EPIGRAMMATUM LIBER.

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapásque Bri

tannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et initis voluisti ex parte videri, Et pensare malâ cum pietate scelus ? Scilicet hos alti missurus ad atria cœli, Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis, Liquit lördanios turbine raptus agros.

These lines are an epilogistic pallinode to the last elegy. The Socratic doctrines of the shady Academe soon broke the bonds of beauty. In other words, his return to the university. They were probably written, when the Latin poems were prepared for the press in 1645. WARTON.

II. In eandem.

SICCINE tentâsti cœlo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino, Bellua, monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos: Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cœli vix bene scandet iter.

III. In eandem.

PURGATOREM animæ derisit Iäcobus ignem,
Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,
Movit et horrificum cornua dena minax.
"Et nec inultus," ait, "temnes mea sacra,
Britanne:

Supplicium, spretâ relligione, dabis.
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter."
O quàm funesto cecinisti proxima vero,
Verbáque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublimè rotatus ab igni,
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV. In eandem.

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnârat Tænarióque sinn;
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestitad astra,
Et cupit ad superos evehere usque deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDE,
IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma, Et trifidum fulmen, surripuisse Jovi.

VI. Ad LEONORAM Romæ canentem1.

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?
Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli,
Per tua secretò guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidèm Deus est, per cunctáque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII. Ad eundem.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam, Cujus ab insano cessit amore furens.

'Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the lady whom Milton celebrates in these three Latin epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world,

« ПредишнаНапред »